SEARCH:

GO TO PASSAGE:

-
Show all
1.1
Cui dono lepidum nouom libellum
1.2
arida modo pumice expolitum?
1.3
Corneli, tibi: namque tu solebas
1.4
meas esse aliquid putare nugas
1.5
iam tum, cum ausus es unus Italorum
1.6
omne aeuom tribus explicare cartis
1.7
doctis, Iuppiter, et laboriosis.
1.8
quare habe tibi, quicquid hoc libelli <est>,
1.9
qualecumque quidem, <o> patrona uirgo,
1.10
plus uno maneat perenne saeclo.
 
 
 
2.1
Passer, deliciae meae puellae,
2.2
quicum ludere, quem in sinu tenere,
2.3
cui primum digitum dare appetenti
2.4
et acris solet incitare morsus,
2.5
cum desiderio meo nitenti
2.6
carum nescioquid lubet iocari
2.7
ad solaciolum sui doloris:
2.8
credo, tum grauis acquiescit ardor.
2.9
tecum ludere sicut ipsa possem
2.10
et tristis animi leuare curas.
 
 
 
2b.1
… tam gratum est mihi, quam ferunt puellae
2b.2
pernici aureolum fuisse malum,
2b.3
quod zonam soluit diu ligatam.
 
 
 
3.1
Lugete, o Veneres Cupidinesque
3.2
et quantum est hominum uenustiorum!
3.3
passer mortuus est meae puellae,
3.4
passer, deliciae meae puellae,
3.5
quem plus illa oculis suis amabat:
3.6
nam mellitus erat suamque norat
3.7
ipsam tam bene quam puella matrem,
3.8
nec sese a gremio illius mouebat,
3.9
sed circumsiliens modo huc, modo illuc
3.10
ad solam dominam usque pipiabat.
3.11
qui nunc it per iter tenebricosum
3.12
illuc, unde negant redire quemquam.
3.13
at uobis male sit, malae tenebrae
3.14
Orci, quae omnia bella deuoratis.
3.15
tam bellum mihi passerem abstulistis!
3.16
o factum male! o miselle passer!
3.17
tua nunc opera meae puellae
3.18
flendo turgiduli rubent ocelli.
 
 
 
4.1
Phaselus ille quem uidetis, hospites,
4.2
ait fuisse nauium celerrimus
4.3
neque ullius natantis impetum trabis
4.4
nequisse praeterire, siue palmulis
4.5
opus foret uolare siue linteo.
4.6
et hoc negat minacis Hadriatici
4.7
negare litus insulasue Cycladas
4.8
Rhodumue nobilem horridamue Thracia
4.9
Propontida trucemue Ponticum sinum,
4.10
ubi iste post phaselus antea fuit
4.11
comata silua: nam Cytorio in iugo
4.12
loquente saepe sibilum edidit coma.
4.13
Amastri Pontica et Cytore buxifer,
4.14
tibi haec fuisse et esse cognitissima
4.15
ait phaselus ultima ex origine:
4.16
tuo stetisse dicit in cacumine,
4.17
tuo imbuisse palmulas in aequore,
4.18
et inde tot per impotentia freta
4.19
erum tulisse, laeua siue dextera
4.20
uocaret aura, siue utrumque Iuppiter
4.21
simul secundus incidisset in pedem;
4.22
neque ulla uota litoralibus deis
4.23
sibi esse facta, cum ueniret a mari
4.24
nouissimo hunc ad usque limpidum lacum.
4.25
sed haec prius fuere: nunc recondita
4.26
senet quiete seque dedicat tibi,
4.27
gemelle Castor et gemelle Castoris.
 
 
 
5.1
Viuamus, mea Lesbia, atque amemus
5.2
rumoresque senum seueriorum
5.3
omnes unius aestimemus assis.
5.4
soles occidere et redire possunt:
5.5
nobis cum semel occidit breuis lux,
5.6
nox est perpetua una dormienda.
5.7
da mi basia mille, deinde centum,
5.8
dein mille altera, dein secunda centum,
5.9
deinde usque altera mille, deinde centum,
5.10
dein, cum milia multa fecerimus,
5.11
conturbabimus illa, ne sciamus,
5.12
aut ne quis malus inuidere possit,
5.13
cum tantum sciat esse basiorum.
 
 
 
6.1
Flaui, delicias tuas Catullo,
6.2
ni sint illepidae atque inelegantes,
6.3
uelles dicere nec tacere posses.
6.4
uerum nescio quid febriculosi
6.5
scorti diligis: hoc pudet fateri.
6.6
nam te non uiduas iacere noctes
6.7
nequiquam tacitum cubile clamat
6.8
sertis ac Syrio fragrans oliuo,
6.9
puluinusque peraeque et hic et illic
6.10
attritus, tremulique quassa lecti
6.11
argutatio inambulatioque.
6.12
†nam inista preualet† nihil tacere.
6.13
cur? non tam latera ecfututa pandas,
6.14
ni tu quid facias ineptiarum.
6.15
quare quidquid habes boni malique,
6.16
dic nobis.   uolo te ac tuos amores
6.17
ad caelum lepido uocare uersu.
 
 
 
7.1
Quaeris, quot mihi basiationes
7.2
tuae, Lesbia, sint satis superque.
7.3
quam magnus numerus Libyssae harenae
7.4
lasarpiciferis iacet Cyrenis
7.5
oraclum Iouis inter aestuosi
7.6
et Batti ueteris sacrum sepulcrum;
7.7
aut quam sidera multa, cum tacet nox,
7.8
furtiuos hominum uident amores:
7.9
tam te basia multa basiare
7.10
uesano satis et super Catullo est,
7.11
quae nec pernumerare curiosi
7.12
possint nec mala fascinare lingua.
 
 
 
8.1
Miser Catulle, desinas ineptire
8.2
et quod uides perisse, perditum ducas.
8.3
fulsere quondam candidi tibi soles
8.4
cum uentitabas, quo puella ducebat,
8.5
amata nobis, quantum amabitur nulla.
8.6
ibi illa multa tum iocosa fiebant,
8.7
quae tu uolebas nec puella nolebat.
8.8
fulsere uere candidi tibi soles.
8.9
nunc iam illa non uult: tu quoque impote<ns noli>,
8.10
nec quae fugit sectare, nec miser uiue,
8.11
sed obstinata mente perfer, obdura.
8.12
uale, puella. iam Catullus obdurat,
8.13
nec te requiret, nec rogabit inuitam;
8.14
at tu dolebis, cum rogaberis nulla.
8.15
scelesta, uae te, quae tibi manet uita?
8.16
quis nunc te adibit? cui uideberis bella?
8.17
quem nunc amabis? cuius esse diceris?
8.18
quem basiabis? cui labella mordebis?
8.19
at tu, Catulle, destinatus obdura.
 
 
 
9.1
Verani, omnibus e meis amicis
9.2
antistans mihi milibus trecentis,
9.3
uenistine domum ad tuos penates
9.4
fratresque unanimos anumque matrem?
9.5
uenisti. o mihi nuntii beati!
9.6
uisam te incolumem audiamque Hiberum
9.7
narrantem loca, facta, nationes,
9.8
ut mos est tuus, applicansque collum
9.9
iucundum os oculosque sauiabor.
9.10
o quantum est hominum beatiorum,
9.11
quid me laetius est beatiusue?
 
 
 
10.1
Varus me meus ad suos amores
10.2
uisum duxerat e foro otiosum,
10.3
scortillum, ut mihi tum repente uisum est,
10.4
non sane illepidum neque inuenustum.
10.5
huc ut uenimus, incidere nobis
10.6
sermones uarii, in quibus, quid esset
10.7
iam Bithynia, quomodo se haberet
10.8
et quonam mihi profuisset aere.
10.9
respondi id quod erat, nihil neque ipsis
10.10
nec praetoribus esse nec cohorti,
10.11
cur quisquam caput unctius referret,
10.12
praesertim quibus esset irrumator
10.13
praetor, nec faceret pili cohortem.
10.14
at certe tamen' inquiunt 'quod illic
10.15
natum dicitur esse, comparasti
10.16
ad lecticam homines.' ego ut puellae
10.17
unum me facerem beatiorum,
10.18
non' inquam 'mihi tam fuit maligne,
10.19
ut, prouincia quod mala incidisset,
10.20
non possem octo homines parare rectos.'
10.21
at mi nullus erat nec hic neque illic,
10.22
fractum qui ueteris pedem grabati
10.23
in collo sibi collocare posset.
10.24
hic illa, ut decuit cinaediorem,
10.25
quaeso' inquit mihi, 'mi Catulle, paulum
10.26
istos commoda: nam uolo ad Serapim
10.27
deferri.' 'minime' inquii puellae,
10.28
istud quod modo dixeram me habere -
10.29
fugit me ratio - meus sodalis -
10.30
Cinna est Gaius - is sibi parauit.
10.31
uerum utrum illius an mei, quid ad me?
10.32
utor tam bene quam mihi pararim.
10.33
sed tu insulsa male et molesta uiuis,
10.34
per quam non licet esse neglegentem.'
 
 
 
11.1
Furi et Aureli, comites Catulli,
11.2
siue in extremos penetrabit Indos,
11.3
litus ut longe resonans Eoa
11.4
    tunditur unda,
11.5
siue in Hyrcanos Arabasue molles,
11.6
seu Sacas sagittiferosue Parthos,
11.7
siue qua septemgeminus colorat
11.8
    aequora Nilus,
11.9
siue trans altas gradietur Alpes
11.10
Caesaris uisens monumenta magni,
11.11
Gallicum Rhenum, horribile aequor ulti -
11.12
   mosque Britannos,
11.13
omnia haec, quacumque feret uoluntas
11.14
caelitum, temptare simul parati,
11.15
pauca nuntiate meae puellae
11.16
   non bona dicta.
11.17
cum suis uiuat ualeatque moechis,
11.18
quos simul complexa tenet trecentos,
11.19
nullum amans uere, sed identidem omnium
11.20
   ilia rumpens,
11.21
nec meum respectet, ut ante, amorem,
11.22
qui illius culpa cecidit, uelut prati
11.23
ultimi flos, praeter eunte postquam
11.24
   tactus aratro est.
 
 
 
12.1
Marrucine Asini, manu sinistra
12.2
non belle uteris: in ioco atque uino
12.3
tollis lintea neglegentiorum.
12.4
hoc salsum esse putas? fugit te, inepte,
12.5
quamuis sordida res et inuenusta est.
12.6
non credis mihi? crede Pollioni
12.7
fratri, qui tua furta uel talento
12.8
mutari uelit: est enim leporum
12.9
differtus puer ac facetiarum.
12.10
quare aut hendecasyllabos trecentos
12.11
expecta, aut mihi linteum remitte,
12.12
quod me non mouet aestimatione,
12.13
uerum est mnemosynum mei sodalis.
12.14
nam sudaria Saetaba ex Hiberis
12.15
miserunt mihi muneri Fabullus
12.16
et Veranius: haec amem necesse est
12.17
ut Veraniolum meum et Fabullum.
 
 
 
13.1
Cenabis bene, mi Fabulle, apud me
13.2
paucis (si tibi di fauent) diebus,
13.3
si tecum attuleris bonam atque magnam
13.4
cenam, non sine candida puella
13.5
et uino et sale et omnibus cachinnis.
13.6
haec si, inquam, attuleris, uenuste noster,
13.7
cenabis bene; nam tui Catulli
13.8
plenus sacculus est - aranearum.
13.9
sed contra accipies meros amores,
13.10
seu quid suauius elegantiusue est:
13.11
nam unguentum dabo, quod meae puellae
13.12
donarunt Veneres Cupidinesque,
13.13
quod tu cum olfacies, deos rogabis,
13.14
totum ut te faciant, Fabulle, nasum.
 
 
 
14.1
Ni te plus oculis meis amarem,
14.2
iucundissime Calue, munere isto
14.3
odissem te odio Vatiniano.
14.4
nam quid feci ego quidue sum locutus,
14.5
cur me tot male perderes poetis?
14.6
isti di mala multa dent clienti,
14.7
qui tantum tibi misit impiorum.
14.8
quod si (ut suspicor) hoc nouom ac repertum
14.9
munus dat tibi Sulla litterator,
14.10
non est mi male, sed bene ac beate,
14.11
quod non dispereunt tui labores.
14.12
di magni, horribilem et sacrum libellum!
14.13
quem tu scilicet ad tuum Catullum
14.14
misti, continuo ut die periret
14.15
Saturnalibus optimo dierum!
14.16
non non hoc tibi, false, sic abibit.
14.17
nam si luxerit, ad librariorum
14.18
curram scrinia, Caesios, Aquinos,
14.19
Suffenum, omnia colligam uenena
14.20
ac te his suppliciis remunerabor.
14.21
uos hinc interea ualete abite
14.22
illuc, unde malum pedem attulistis,
14.23
saecli incommoda, pessimi poetae!
 
 
 
14b.1
Si qui forte mearum ineptiarum
14b.2
lectores eritis manusque uestras
14b.3
non horrebitis admouere nobis …
 
 
 
15.1
Commendo tibi me ac meos amores,
15.2
Aureli. ueniam peto pudenter,
15.3
ut si quicquam animo tuo cupisti,
15.4
quod castum expeteres et integellum,
15.5
conserues puerum mihi pudice,
15.6
non dico a populo - nihil ueremur
15.7
istos, qui in platea modo huc modo illuc
15.8
in re praetereunt sua occupati -
15.9
uerum a te metuo tuoque pene
15.10
infesto pueris bonis malisque.
15.11
quem tu qua lubet ut lubet moueto,
15.12
quantum uis, ubi erit foris paratum;
15.13
hunc unum excipio, ut puto, pudenter.
15.14
quod si te mala mens furorque uecors
15.15
in tantam impulerit, sceleste, culpam,
15.16
ut nostrum insidiis caput lacessas,
15.17
a tum te miserum malique fati!
15.18
quem attractis pedibus patente porta
15.19
percurrent raphanique mugilesque.
 
 
 
16.1
Pedicabo ego uos et irrumabo,
16.2
Aureli pathice et cinaede Furi,
16.3
qui me ex uersiculis meis putastis,
16.4
quod sunt molliculi, parum pudicum.
16.5
nam castum esse decet pium poetam
16.6
ipsum, uersiculos nihil necesse est,
16.7
qui tum denique habent salem ac leporem,
16.8
si sunt molliculi ac parum pudici
16.9
et quod pruriat incitare possunt,
16.10
non dico pueris, sed his pilosis,
16.11
qui duros nequeunt mouere lumbos.
16.12
uos quod milia multa basiorum
16.13
legistis, male me marem putatis?
16.14
pedicabo ego uos et irrumabo.
 
 
 
17.1
O Colonia, quae cupis ponte ludere longo
17.2
et salire paratum habes, sed uereris inepta
17.3
crura ponticuli assulis stantis in rediuiuis,
17.4
ne supinus eat cauaque in palude recumbat:
17.5
sic tibi bonus ex tua pons libidine fiat,
17.6
in quo uel Salisubsili sacra suscipiantur,
17.7
munus hoc mihi maximi da, Colonia, risus.
17.8
quendam municipem meum de tuo uolo ponte
17.9
ire praecipitem in lutum per caputque pedesque,
17.10
uerum totius ut lacus putidaeque paludis
17.11
liuidissima maximeque est profunda uorago.
17.12
insulsissimus est homo, nec sapit pueri instar
17.13
bimuli tremula patris dormientis in ulna.
17.14
cui cum sit uiridissimo nupta flore puella,
17.15
et puella tenellulo delicatior haedo,
17.16
adseruanda nigerrimis diligentius uuis,
17.17
ludere hanc sinit ut lubet, nec pili facit uni,
17.18
nec se subleuat ex sua parte, sed uelut alnus
17.19
in fossa Liguri iacet suppernata securi,
17.20
tantundem omnia sentiens, quam si nulla sit usquam,
17.21
talis iste merus stupor nil uidet, nihil audit;
17.22
ipse qui sit, utrum sit an non sit, id quoque nescit.
17.23
nunc eum uolo de tuo ponte mittere pronum,
17.24
si pote stolidum repente excitare ueternum,
17.25
et supinum animum in graui derelinquere caeno,
17.26
ferream ut soleam tenaci in uoragine mula.
 
 
 
21.1
Aureli, pater esuritionum,
21.2
non harum modo, sed quot aut fuerunt,
21.3
aut sunt, aut aliis erunt in annis:
21.4
pedicare cupis meos amores,
21.5
nec clam: nam simul es, iocaris una,
21.6
haerens ad latus omnia experiris.
21.7
frustra: nam insidias mihi instruentem
21.8
tangam te prior irrumatione.
21.9
atque id si faceres satur, tacerem;
21.10
nunc ipsum id doleo, quod esurire
21.11
a te mi puer et sitire discet.
21.12
quare desine, dum licet pudico,
21.13
ne finem facias, sed irrumatus.
 
 
 
22.1
Suffenus iste, Vare, quem probe nosti,
22.2
homo est uenustus et dicax et urbanus,
22.3
idemque longe plurimos facit uersus:
22.4
puto esse ego illi milia aut decem aut plura
22.5
perscripta, nec sic ut fit in palimpsesto
22.6
relata: cartae regiae nouae libri,
22.7
noui umbilici, lora rubra, membranae,
22.8
derecta plumbo et pumice omnia aequata.
22.9
haec cum legas tu, bellus ille et urbanus
22.10
Suffenus unus caprimulgus aut fossor
22.11
rursus uidetur, tantum abhorret ac mutat.
22.12
hoc quid putamus esse? qui modo scurra
22.13
aut si quid hac re scitius uidebatur,
22.14
idem inficeto est inficetior rure,
22.15
simul poemata attigit, neque idem umquam
22.16
aeque est beatus ac poema cum scribit,
22.17
tam gaudet in se tamque se ipse miratur.
22.18
nimirum idem omnes fallimur, neque est quisquam,
22.19
quem non in aliqua re uidere Suffenum
22.20
possis. suus cuique attributus est error;
22.21
sed non uidemus, manticae quod in tergo est.
 
 
 
23.1
Furi, cui neque seruos est neque arca
23.2
nec cimex neque araneus neque ignis,
23.3
uerum est et pater et nouerca, quorum
23.4
dentes uel silicem comesse possunt:
23.5
est pulcre tibi cum tuo parente
23.6
et cum coniuge lignea parentis.
23.7
nec mirum: bene nam ualetis omnes,
23.8
pulcre concoquitis, nihil timetis,
23.9
non incendia, non graues ruinas,
23.10
non furta impia, non dolos ueneni,
23.11
non casus alios periculorum.
23.12
atqui corpora sicciora cornu
23.13
aut siquid magis aridum est habetis
23.14
sole et frigore et esuritione.
23.15
quare non tibi sit bene ac beate?
23.16
a te sudor abest, abest saliua
23.17
mucusque et mala pituita nasi.
23.18
hanc ad munditiem adde mundiorem,
23.19
quod culus tibi purior salillo est,
23.20
nec toto decies cacas in anno,
23.21
atque id durius est faba et lupillis,
23.22
quod tu si manibus teras fricesque,
23.23
non umquam digitum inquinare posses.
23.24
haec tu commoda tam beata, Furi,
23.25
noli spernere nec putare parui
23.26
et sestertia quae soles precari
23.27
centum desine: nam sat es beatus.
 
 
 
24.1
O qui flosculus es Iuuentiorum,
24.2
non horum modo, sed quot aut fuerunt,
24.3
aut posthac aliis erunt in annis,
24.4
mallem diuitias Midae dedisses
24.5
isti, cui neque seruos est neque arca,
24.6
quam sic te sineres ab illo amari.
24.7
qui? non est homo bellus?' inquies. est,
24.8
sed bello huic neque seruos est neque arca.
24.9
hoc tu quam lubet abice eleuaque:
24.10
nec seruom tamen ille habet, neque arcam.
 
 
 
25.1
Cinaede Thalle, mollior cuniculi capillo
25.2
uel anseris medullula uel imula oricilla
25.3
uel pene languido senis situque araneoso,
25.4
idemque, Thalle, turbida rapacior procella
25.5
†cum diua mulier aries ostendit oscitantes†
25.6
remitte pallium mihi meum, quod inuolasti,
25.7
sudariumque Saethabum cathagraphosque Thynos,
25.8
inepte, quae palam soles habere tamquam auita.
25.9
quae nunc tuis ab unguibus reglutina et remitte,
25.10
ne laneum latusculum manusque mollicellas
25.11
inusta turpiter tibi flagella conscribillent
25.12
et insolenter aestues, uelut minuta magno
25.13
deprensa nauis in mari uesaniente uento.
 
 
 
26.1
Furi, uillula uestra non ad Austri
26.2
flatus opposita est neque ad Fauoni
26.3
nec saeui Boreae aut Apheliotae,
26.4
uerum ad milia quindecim et ducentos.
26.5
o uentum horribilem atque pestilentem!
 
 
 
27.1
Minister uetuli puer Falerni
27.2
inger mi calices amariores,
27.3
ut lex Postumiae iubet magistrae
27.4
ebriosa acino ebriosioris.
27.5
at uos quo lubet hinc abite, lymphae,
27.6
uini pernicies, et ad seueros
27.7
migrate. hic merus est Thyonianus!
 
 
 
28.1
Pisonis comites, cohors inanis,
28.2
apti sarcinulis et expediti,
28.3
Verani optime tuque, mi Fabulle,
28.4
quid rerum geritis? satisne cum isto
28.5
uappa frigoraque et famem tulistis?
28.6
ecquidnam in tabulis patet lucelli
28.7
expensum, ut mihi, qui meum secutus
28.8
praetorem refero datum lucello?
28.9
o Memmi, bene me ac diu supinum
28.10
tota ista trabe lentus irrumasti.
28.11
sed quantum uideo, pari fuistis
28.12
casu: nam nihilo minore uerpa
28.13
farti estis. pete nobiles amicos!
28.14
at uobis mala multa di deaeque
28.15
dent, opprobria Romuli Remique.
 
 
 
29.1
Quis hoc potest uidere, quis potest pati,
29.2
nisi impudicus et uorax et aleo,
29.3
Mamurram habere quod comata Gallia
29.4
habebat ante et ultima Britannia?
29.5
[cinaede Romule, haec uidebis et feres?]
29.6
et ille nunc superbus et superfluens
29.7
perambulabit omnium cubilia,
29.8
ut albulus columbus aut ciconeus?
29.9
cinaede Romule, hoc uidebis et feres?
29.10
es impudicus et uorax et aleo.
29.11
eone nomine, imperator unice,
29.12
fuisti in ultima occidentis insula,
29.13
ut ista uestra diffututa mentula
29.14
ducenties comesset aut trecenties?
29.15
quid est alid sinistra liberalitas?
29.16
parum expatrauit an parum helluatus est?
29.17
paterna prima lancinata sunt bona,
29.18
secunda praeda Pontica, inde tertia
29.19
Hibera, quam scit amnis aurifer Tagus:
29.20
nunc Gallicae timetur et Britannicae.
29.21
quid hunc, malum, fouetis? aut quid hic potest
29.22
nisi uncta deuorare patrimonia?
29.23
eone nomine, urbis †opulentissime
29.24
socer generque, perdidistis omnia?
 
 
 
30.1
Alfene immemor atque unanimis false sodalibus,
30.2
iam te nil miseret, dure, tui dulcis amiculi?
30.3
iam me prodere, iam non dubitas fallere, perfide?
30.4
nec facta impia fallacum hominum caelicolis placent.
30.5
quos tu neglegis ac me miserum deseris in malis.
30.6
eheu quid faciant (dic) homines cuiue habeant fidem?
30.7
certe tute iubebas animam tradere, inique, <me>
30.8
inducens in amorem, quasi tuta omnia mi forent.
30.9
inde nunc retrahis te ac tua dicta omnia factaque
30.10
uentos irrita ferre ac nebulas aerias sinis.
30.11
si tu oblitus es, at di meminerunt, meminit Fides,
30.12
quae te ut paeniteat postmodo facti faciet tui.
 
 
 
31.1
Paene insularum, Sirmio, insularumque
31.2
ocelle, quascumque in liquentibus stagnis
31.3
marique uasto fert uterque Neptunus,
31.4
quam te libenter quamque laetus inuiso,
31.5
uix mi ipse credens Thuniam atque Bithunos
31.6
liquisse campos et uidere te in tuto.
31.7
o quid solutis est beatius curis,
31.8
cum mens onus reponit ac peregrino
31.9
labore fessi uenimus larem ad nostrum
31.10
desideratoque acquiescimus lecto?
31.11
hoc est quod unum est pro laboribus tantis.
31.12
salue, o uenusta Sirmio, atque ero gaude
31.13
gaudente, uosque, Lydiae lacus undae,
31.14
ridete, quidquid est domi cachinnorum.
 
 
 
32.1
Amabo, mea dulcis Ipsitilla,
32.2
meae deliciae, mei lepores,
32.3
iube ad te ueniam meridiatum.
32.4
et si iusseris, illud adiuuato,
32.5
ne quis liminis obseret tabellam,
32.6
neu tibi lubeat foras abire,
32.7
sed domi maneas paresque nobis
32.8
nouem continuas fututiones.
32.9
uerum si quid ages, statim iubeto,
32.10
nam pransus iaceo et satur supinus
32.11
pertundo tunicamque palliumque.
 
 
 
33.1
O furum optime balneariorum,
33.2
Vibenni pater et cinaede fili
33.3
(nam dextra pater inquinatiore,
33.4
culo filius est uoraciore),
33.5
cur non exilium malasque in oras
33.6
itis?  quandoquidem patris rapinae
33.7
notae sunt populo et natis pilosas,
33.8
fili, non potes asse uenditare.
 
 
 
34.1
Dianae sumus in fide
34.2
puellae et pueri integri;
34.3
<Dianam pueri integri>
34.4
   puellaeque canamus.
34.5
o Latonia, maximi
34.6
magna progenies Iouis,
34.7
quam mater prope Deliam
34.8
   deposiuit oliuam,
34.9
montium domina ut fores
34.10
siluarumque uirentium
34.11
saltuumque reconditorum
34.12
   amniumque sonantum:
34.13
tu Lucina dolentibus,
34.14
Iuno dicta puerperis,
34.15
tu potens Triuia et notho es
34.16
   dicta lumine Luna;
34.17
tu cursu, dea, menstruo
34.18
metiens iter annuum
34.19
rustica agricolae bonis
34.20
   tecta frugibus exples.
34.21
sis quocumque tibi placet
34.22
sancta nomine, Romulique
34.23
Ancique ut solita es, bona
34.24
   sospites ope gentem.
 
 
 
35.1
Poetae tenero, meo sodali
35.2
uelim Caecilio, papyre, dicas
35.3
Veronam ueniat, Noui relinquens
35.4
Comi moenia Lariumque litus,
35.5
nam quasdam uolo cogitationes
35.6
amici accipiat sui meique.
35.7
quare, si sapiet, uiam uorabit,
35.8
quamuis candida milies puella
35.9
euntem reuocet, manusque collo
35.10
ambas iniciens roget morari.
35.11
quae nunc, si mihi uera nuntiantur,
35.12
illum deperit impotente amore:
35.13
nam quo tempore legit incohatam
35.14
Dindymi dominam, ex eo misellae
35.15
ignes interiorem edunt medullam.
35.16
ignosco tibi, Sapphica puella
35.17
musa doctior: est enim uenuste
35.18
Magna Caecilio incohata Mater.
 
 
 
36.1
Annales Volusi, cacata carta,
36.2
uotum soluite pro mea puella.
36.3
nam sanctae Veneri Cupidinique
36.4
uouit, si sibi restitutus essem
36.5
desissemque truces uibrare iambos,
36.6
electissima pessimi poetae
36.7
scripta tardipedi deo daturam
36.8
infelicibus ustulanda lignis;
36.9
et hoc pessima se puella uidit
36.10
iocose lepide uouere diuis.
36.11
nunc, o caeruleo creata ponto,
36.12
quae sanctum Idalium Vriosque apertos
36.13
quaeque Ancona Cnidumque harundinosam
36.14
colis quaeque Amathunta quaeque Golgos
36.15
quaeque Dyrrachium Hadriae tabernam,
36.16
acceptum face redditumque uotum,
36.17
si non illepidum neque inuenustum est.
36.18
at uos interea uenite in ignem,
36.19
pleni ruris et inficetiarum
36.20
Annales Volusi, cacata carta.
 
 
 
37.1
Salax taberna uosque contubernales,
37.2
a pilleatis nona fratribus pila,
37.3
solis putatis esse mentulas uobis,
37.4
solis licere, quidquid est puellarum,
37.5
confutuere et putare ceteros hircos?
37.6
an continenter quod sedetis insulsi
37.7
centum an ducenti, non putatis ausurum
37.8
me unum ducentos irrumare sessores?
37.9
atqui putate: namque totius uobis
37.10
frontem tabernae sopionibus scribam.
37.11
puella nam mi, quae meo sinu fugit,
37.12
amata tantum, quantum amabitur nulla,
37.13
pro qua mihi sunt magna bella pugnata,
37.14
consedit istic.  hanc boni beatique
37.15
omnes amatis et quidem, quod indignum est,
37.16
omnes pusilli et semitarii moechi,
37.17
tu praeter omnes, une de capillatis,
37.18
cuniculosae Celtiberiae fili,
37.19
Egnati, opaca quem bonum facit barba
37.20
et dens Hibera defricatus urina.
 
 
 
38.1
Malest, Cornifici, tuo Catullo,
38.2
malest, me hercule, et <est> laboriose,
38.3
et magis magis in dies et horas.
38.4
quem tu, quod minimum facillimumque est,
38.5
qua solatus es allocutione?
38.6
irascor tibi.  sic meos amores?
38.7
paulum quidlubet allocutionis,
38.8
maestius lacrimis Simonideis.
 
 
 
39.1
Egnatius quod candidos habet dentes,
39.2
renidet usque quaque.  si ad rei uentum est
39.3
subsellium, cum orator excitat fletum,
39.4
renidet ille; si ad pii rogum fili
39.5
lugetur, orba cum flet unicum mater,
39.6
renidet ille; quidquid est, ubicumque est,
39.7
quodcumque agit, renidet: hunc habet morbum
39.8
neque elegantem, ut arbitror, neque urbanum.
39.9
quare monendus es mihi, bone Egnati,
39.10
si urbanus esses aut Sabinus aut Tiburs
39.11
aut pinguis Vmber aut obesus Etruscus
39.12
aut Lanuuinus ater atque dentatus
39.13
aut Transpadanus, ut meos quoque attingam,
39.14
aut quilubet, qui puriter lauit dentes,
39.15
tamen renidere usque quaque te nollem:
39.16
nam risu inepto res ineptior nulla est.
39.17
nunc Celtiber <es>; Celtiberia in terra
39.18
quod quisque minxit, hoc sibi solet mane
39.19
dentem atque russam defricare gingiuam;
39.20
ut quo iste uester expolitior dens est,
39.21
hoc te amplius bibisse praedicet loti.
 
 
 
40.1
Quaenam te mala mens, miselle Raude,
40.2
agit praecipitem in meos iambos?
40.3
quis deus tibi non bene aduocatus
40.4
uecordem parat excitare rixam?
40.5
an ut peruenias in ora uulgi?
40.6
quid uis? qualubet esse notus optas?
40.7
eris, quandoquidem meos amores
40.8
cum longa uoluisti amare poena.
 
 
 
41.1
Ameana puella defututa
41.2
tota milia me decem poposcit,
41.3
ista turpiculo puella naso,
41.4
decoctoris amica Formiani.
41.5
propinqui, quibus est puella curae,
41.6
amicos medicosque conuocate:
41.7
non est sana puella, nec rogare
41.8
qualis sit solet aes imaginosum.
 
 
 
42.1
Adeste, hendecasyllabi, quot estis
42.2
omnes undique, quotquot estis omnes.
42.3
iocum me putat esse moecha turpis
42.4
et negat mihi uestra reddituram
42.5
pugillaria, si pati potestis.
42.6
persequamur eam et reflagitemus.
42.7
quae sit, quaeritis?  illa, quam uidetis
42.8
turpe incedere, mimice ac moleste
42.9
ridentem catuli ore Gallicani.
42.10
circumsistite eam et reflagitate:
42.11
moecha putida, redde codicillos,
42.12
redde, putida moecha, codicillos!'
42.13
non assis facis?  o lutum, lupanar,
42.14
aut si perditius potes quid esse.
42.15
sed non est tamen hoc satis putandum.
42.16
quod si non aliud potest, ruborem
42.17
ferreo canis exprimamus ore.
42.18
conclamate iterum altiore uoce
42.19
moecha putida, redde codicillos,
42.20
redde, putida moecha, codicillos!'
42.21
sed nil proficimus, nihil mouetur.
42.22
mutanda est ratio modusque uobis,
42.23
siquid proficere amplius potestis:
42.24
pudica et proba, redde codicillos!'
 
 
 
43.1
Salue, nec minimo puella naso,
43.2
nec bello pede, nec nigris ocellis,
43.3
nec longis digitis, nec ore sicco,
43.4
nec sane nimis elegante lingua,
43.5
decoctoris amica Formiani.
43.6
ten prouincia narrat esse bellam?
43.7
tecum Lesbia nostra comparatur?
43.8
o saeclum insipiens et inficetum!
 
 
 
44.1
O funde noster, seu Sabine, seu Tiburs,
44.2
nam te esse Tiburtem autumant, quibus non est
44.3
cordi Catullum, laedere; at quibus cordi est,
44.4
quouis Sabinum pignore esse contendunt
44.5
- sed seu Sabine, siue uerius Tiburs:
44.6
fui libenter in tua suburbana
44.7
uilla, malamque pectore expuli tussim,
44.8
non immerenti quam mihi meus uenter,
44.9
dum sumptuosas appeto, dedit, cenas.
44.10
nam Sestianus dum uolo esse conuiua,
44.11
orationem in Antium petitorem
44.12
plenam ueneni et pestilentiae legi.
44.13
hic me grauido frigida et frequens tussis
44.14
quassauit usque, dum in tuum sinum fugi
44.15
et me recuraui otioque et urtica.
44.16
quare refectus maximas tibi grates
44.17
ago, meum quod non es ulta peccatum.
44.18
nec deprecor iam, si nefaria scripta
44.19
Sesti recepso, quin grauidinem et tussim
44.20
non mi, sed ipsi Sestio ferat frigus,
44.21
qui tunc uocat me, cum malum librum legi.
 
 
 
45.1
Acmen Septimius suos amores
45.2
tenens in gremio 'mea' inquit 'Acme,
45.3
ni te perdite amo atque amare porro
45.4
omnes sum assidue paratus annos,
45.5
quantum qui pote plurimum perire
45.6
solus in Libya Indiaque tosta
45.7
caesio ueniam obuius leoni.'
45.8
hoc ut dixit, Amor sinistra ut ante
45.9
dextra sternuit approbationem.
45.10
at Acme leuiter caput reflectens
45.11
et dulcis pueri ebrios ocellos
45.12
illo purpureo ore sauiata
45.13
sic,' inquit 'mea uita Septimille,
45.14
huic uni domino usque seruiamus,
45.15
ut multo mihi maior acriorque
45.16
ignis mollibus ardet in medullis.'
45.17
hoc ut dixit, Amor sinistra ut ante
45.18
dextra sternuit approbationem.
45.19
nunc ab auspicio bono profecti
45.20
mutuis animis amant amantur.
45.21
unam Septimius misellus Acmen
45.22
mauult quam Syrias Britanniasque:
45.23
uno in Septimio fidelis Acme
45.24
facit delicias libidinesque.
45.25
quis ullos homines beatiores
45.26
uidit, quis Venerem auspicatiorem?
 
 
 
46.1
Iam uer egelidos refert tepores,
46.2
iam caeli furor aequinoctialis
46.3
iucundis Zephyri silescit auris.
46.4
linquantur Phrygii, Catulle, campi
46.5
Nicaeaeque ager uber aestuosae;
46.6
ad claras Asiae uolemus urbes.
46.7
iam mens praetrepidans auet uagari,
46.8
iam laeti studio pedes uigescunt.
46.9
o dulces comitum ualete coetus,
46.10
longe quos simul a domo profectos
46.11
diuersae uarie uiae reportant.
 
 
 
47.1
Porci et Socration, duae sinistrae
47.2
Pisonis, scabies famesque mundi,
47.3
uos Veraniolo meo et Fabullo
47.4
uerpus praeposuit Priapus ille?
47.5
uos conuiuia lauta sumptuose
47.6
de die facitis, mei sodales
47.7
quaerunt in triuio uocationes?
 
 
 
48.1
Mellitos oculos tuos, Iuuenti,
48.2
si quis me sinat usque basiare,
48.3
usque ad milia basiem trecenta,
48.4
nec mi umquam uidear satur futurus,
48.5
non si densior aridis aristis
48.6
sit nostrae seges osculationis.
 
 
 
49.1
Disertissime Romuli nepotum,
49.2
quot sunt quotque fuere, Marce Tulli,
49.3
quotque post aliis erunt in annis,
49.4
gratias tibi maximas Catullus
49.5
agit pessimus omnium poeta,
49.6
tanto pessimus omnium poeta,
49.7
quanto tu optimus omnium's patronus.
 
 
 
50.1
Hesterno, Licini, die otiosi
50.2
multum lusimus in meis tabellis,
50.3
ut conuenerat esse delicatos;
50.4
scribens uersiculos uterque nostrum
50.5
ludebat numero modo hoc, modo illoc,
50.6
reddens mutua per iocum atque uinum.
50.7
atque illinc abii tuo lepore
50.8
incensus, Licini, facetiisque,
50.9
ut nec me miserum cibus iuuaret
50.10
nec somnus tegeret quiete ocellos,
50.11
sed toto indomitus furore lecto
50.12
uersarer, cupiens uidere lucem,
50.13
ut tecum loquerer simulque ut essem.
50.14
at defessa labore membra postquam
50.15
semimortua lectulo iacebant,
50.16
hoc, iucunde, tibi poema feci,
50.17
ex quo perspiceres meum dolorem.
50.18
nunc audax caue sis, precesque nostras
50.19
oramus, caue despuas, ocelle,
50.20
ne poenas Nemesis reposcat a te.
50.21
est uemens dea: laedere hanc caueto.
 
 
 
51.1
Ille mi par esse deo uidetur,
51.2
ille, si fas est, superare diuos,
51.3
qui sedens aduersus identidem te
51.4
   spectat et audit
51.5
dulce ridentem, misero quod omnis
51.6
eripit sensus mihi: nam simul te,
51.7
Lesbia, aspexi, nihil est super mi
51.8
   ...
51.9
lingua sed torpet, tenuis sub artus
51.10
flamma dimanat sonitu suopte
51.11
tintinant aures, gemina teguntur
51.12
   lumina nocte.
51.13
otium, Catulle, tibi molestum est,
51.14
otio exultas nimiumque gestis,
51.15
otium reges prius et beatas
51.16
   perdidit urbes.
 
 
 
52.1
Quid est, Catulle?  quid moraris emori?
52.2
sella in curuli struma Nonius sedet;
52.3
per consulatum peierat Vatinius.
52.4
quid est, Catulle?  quid moraris emori?
 
 
 
53.1
Risi nescio quem modo e corona,
53.2
qui, cum mirifice Vatiniana
53.3
meus crimina Caluus explicasset,
53.4
admirans ait haec manusque tollens:
53.5
di magni, salaputium disertum!'
 
 
 
54.1
Othonis caput oppido est pusillum;
54.2
†et eri rustice† semilauta crura,
54.3
subtile et leue peditum Libonis,
54.4
si non omnia, displicere uellem
54.5
tibi et Fuficio seni recocto.
 
 
 
54b.1
Irascere iterum meis iambis
54b.2
immerentibus, unice imperator.
 
 
 
55.1
Oramus, si forte non molestum est,
55.2
demonstres ubi sint tuae tenebrae.
55.3
te in Campo quaesiuimus minore,
55.4
te in Circo, te in omnibus libellis,
55.5
te in templo summi Iouis sacrato.
55.6
in Magni simul ambulatione
55.7
femellas omnes, amice, prendi,
55.8
quas uultu uidi tamen sereno.
55.9
†auelte† sic ipse flagitabam
55.10
Camerium mihi, pessimae puellae!'
55.11
quaedam inquit, nudum reduc †
55.12
en hic in roseis latet papillis!'
55.13
sed te iam ferre Herculei labos est,
55.14
tanto te in fastu negas, amice.
55.15
dic nobis ubi sis futurus, ede
55.16
audacter, committe, crede luci.
55.17
num te lacteolae tenent puellae?
55.18
si linguam clauso tenes in ore,
55.19
fructus proicies amoris omnes.
55.20
uerbosa gaudet Venus loquella.
55.21
uel si uis, licet obseres palatum,
55.22
dum uestri sim particeps amoris.
 
 
 
56.1
O rem ridiculam, Cato, et iocosam
56.2
dignamque auribus et tuo cachinno!
56.3
ride, quidquid amas, Cato, Catullum.
56.4
res est ridicula et nimis iocosa.
56.5
deprendi modo pupulum puellae
56.6
trusantem; hunc ego, si placet Dionae,
56.7
protelo rigida mea cecidi.
 
 
 
57.1
Pulcre conuenit improbis cinaedis,
57.2
Mamurrae pathicoque Caesarique.
57.3
nec mirum: maculae pares utrisque,
57.4
urbana altera et illa Formiana,
57.5
impressae resident nec eluentur.
57.6
morbosi pariter, gemelli utrique,
57.7
uno in lecticulo erudituli ambo,
57.8
non hic quam ille magis uorax adulter,
57.9
riuales socii et puellularum.
57.10
pulcre conuenit improbis cinaedis.
 
 
 
58.1
Caeli, Lesbia nostra, Lesbia illa,
58.2
illa Lesbia, quam Catullus unam
58.3
plus quam se atque suos amauit omnes,
58.4
nunc in quadriuiis et angiportis
58.5
glubit magnanimi Remi nepotes.
 
 
 
58b.1
Non custos si fingar ille Cretum,
58b.1b
non Ladas ego pinnipesue Perseus,
58b.1c
non si Pegaseo ferar uolatu,
58b.4
non Rhesi niueae citaeque bigae,
58b.5
adde huc plumipedas uolatilesque,
58b.6
uentorumque simul require cursum,
58b.7
quos iunctos, Cameri, mihi dicares:
58b.8
defessus tamen omnibus medullis
58b.9
et multis languoribus peresus
58b.10
essem te mihi, amice, quaeritando.
 
 
 
59.1
Bononiensis Rufa Rufulum fellat,
59.2
uxor Meneni, saepe quam in sepulcretis
59.3
uidistis ipso rapere de rogo cenam,
59.4
cum deuolutum ex igne prosequens panem
59.5
ab semiraso tunderetur ustore.
 
 
 
60.1
Num te leaena montibus Libystinis
60.2
aut Scylla latrans infima inguinum parte
60.3
tam mente dura procreauit ac taetra,
60.4
ut supplicis uocem in nouissimo casu
60.5
contemptam haberes, a nimis fero corde?
 
 
 
61.1
Collis o Heliconii
61.2
cultor, Vraniae genus,
61.3
qui rapis teneram ad uirum
61.4
uirginem, o Hymenaee Hymen,
61.5
   o Hymen Hymenaee,
61.6
cinge tempora floribus
61.7
suaue olentis amaraci,
61.8
flammeum cape, laetus huc
61.9
huc ueni, niueo gerens
61.10
   luteum pede soccum,
61.11
excitusque hilari die
61.12
nuptialia concinens
61.13
uoce carmina tinnula
61.14
pelle humum pedibus, manu
61.15
   pineam quate taedam.
61.16
namque Iunia Manlio,
61.17
qualis Idalium colens
61.18
uenit ad Phrygium Venus
61.19
iudicem, bona cum bona
61.20
   nubet alite uirgo,
61.21
floridis uelut enitens
61.22
myrtus Asia ramulis
61.23
quos Hamadryades deae
61.24
ludicrum sibi roscido
61.25
   nutriunt umore.
61.26
quare age, huc aditum ferens
61.27
perge linquere Thespiae
61.28
rupis Aonios specus,
61.29
nympha quos super irrigat
61.30
   frigerans Aganippe,
61.31
ac domum dominam uoca
61.32
coniugis cupidam noui
61.33
mentem amore reuinciens,
61.34
ut tenax hedera huc et huc
61.35
   arborem implicat errans.
61.36
uosque item simul, integrae
61.37
uirgines, quibus aduenit
61.38
par dies, agite in modum
61.39
dicite, o Hymenaee Hymen,
61.40
   o Hymen Hymenaee,
61.41
ut lubentius, audiens
61.42
se citarier ad suum
61.43
munus, huc aditum ferat
61.44
dux bonae Veneris, boni
61.45
   coniugator amoris.
61.46
quis deus magis anxiis
61.47
est petendus amantibus?
61.48
quem colant homines magis
61.49
caelitum, o Hymenaee Hymen,
61.50
   o Hymen Hymenaee?
61.51
te suis tremulus parens
61.52
inuocat, tibi uirgines
61.53
zonula soluunt sinus,
61.54
te timens cupida nouus
61.55
   captat aure maritus.
61.56
tu fero iuueni in manus
61.57
floridam ipse puellulam
61.58
dedis a gremio suae
61.59
matris, o Hymenaee Hymen,
61.60
   o Hymen Hymenaee.
61.61
nil potest sine te Venus,
61.62
fama quod bona comprobet,
61.63
commodi capere, at potest
61.64
te uolente.  quis huic deo
61.65
   compararier ausit?
61.66
nulla quit sine te domus
61.67
liberos dare, nec parens
61.68
stirpe nitier; at potest
61.69
te uolente.  quis huic deo
61.70
   compararier ausit?
61.71
quae tuis careat sacris,
61.72
non queat dare praesides
61.73
terra finibus; at queat
61.74
te uolente.  quis huic deo
61.75
   compararier ausit?
61.76
claustra pandite ianuae;
61.77
uirgo, ades.  uiden ut faces
61.78
splendidas quatiunt comas?
61.78b
...
61.78c
   ...
61.78d
...
61.78e
...
61.79
tardet ingenuus pudor.
61.80
quem tamen magis audiens
61.81
   flet quod ire necesse est.
61.82
flere desine.  non tibi, Au-
61.83
runculeia, periculum est,
61.84
ne qua femina pulcrior
61.85
clarum ab Oceano diem
61.86
   uiderit uenientem.
61.87
talis in uario solet
61.88
diuitis domini hortulo
61.89
stare flos hyacinthinus.
61.90
sed moraris, abit dies.
61.91
...
61.92
[prodeas, noua nupta, si
61.93
iam uidetur, et audias
61.94
nostra uerba.  uiden?  faces
61.95
aureas quatiunt comas;]
61.96
   prodeas, noua nupta.
61.97
non tuus leuis in mala
61.98
deditus uir adultera
61.99
probra turpia persequens
61.100
a tuis teneris uolet
61.101
   secubare papillis,
61.102
lenta sed uelut adsitas
61.103
uitis implicat arbores,
61.104
implicabitur in tuum
61.105
complexum.  sed abit dies;
61.106
   prodeas, noua nupta.
61.107
o cubile, quod omnibus
61.107b
...
61.107c
...
61.107d
...
61.108
   candido pede lecti.
61.109
quae tuo ueniunt ero,
61.110
quanta gaudia, quae uaga
61.111
nocte, quae medio die
61.112
gaudeat!  sed abit dies;
61.113
   prodeas, noua nupta.
61.114
tollite, <o> pueri, faces;
61.115
flammeum uideo uenire.
61.116
ite concinite in modum
61.117
io Hymen Hymenaee io,
61.118
   io Hymen Hymenaee.'
61.119
ne diu taceat procax
61.120
Fescennina iocatio,
61.121
nec nuces pueris neget
61.122
desertum domini audiens
61.123
   concubinus amorem.
61.124
da nuces pueris, iners
61.125
concubine; satis diu
61.126
lusisti nucibus.  libet
61.127
iam seruire Talasio.
61.128
   concubine, nuces da.
61.129
sordebant tibi uilicae,
61.130
concubine, hodie atque heri;
61.131
nunc tuum cinerarius
61.132
tondet os.  miser a miser
61.133
   concubine, nuces da.
61.134
diceris male te a tuis
61.135
unguentate glabris marite
61.136
abstinere, sed abstine.
61.137
io Hymen Hymenaee io,
61.138
   io Hymen Hymenaee.
61.139
scimus haec tibi quae licent
61.140
sola cognita, sed marito
61.141
ista non eadem licent.
61.142
io Hymen Hymenaee io,
61.143
   io Hymen Hymenaee.
61.144
nupta, tu quoque quae tuus
61.145
uir petet caue ne neges,
61.146
ni petitum aliunde eat.
61.147
io Hymen Hymenaee io,
61.148
   io Hymen Hymenaee.
61.149
en tibi domus ut potens
61.150
et beata uiri tui,
61.151
quae tibi sine seruiat -
61.152
io Hymen Hymenaee io,
61.153
   io Hymen Hymenaee -
61.154
usque dum tremulum mouens
61.155
cana tempus anilitas
61.156
omnia omnibus annuit.
61.157
io Hymen Hymenaee io,
61.158
   io Hymen Hymenaee.
61.159
transfer omine cum bono
61.160
limen aureolos pedes
61.161
rasilemque subi forem.
61.162
io Hymen Hymenaee io,
61.163
   io Hymen Hymenaee.
61.164
aspice intus ut accubans
61.165
uir tuus Tyrio in toro
61.166
totus immineat tibi.
61.167
io Hymen Hymenaee io,
61.168
   io Hymen Hymenaee.
61.169
illi non minus ac tibi
61.170
pectore urit <in> intimo
61.171
flamma, sed penitus magis.
61.172
io Hymen Hymenaee io,
61.173
   io Hymen Hymenaee.
61.174
mitte brachiolum teres,
61.175
praetextate, puellulae:
61.176
iam cubile adeat uiri.
61.177
io Hymen Hymenaee io,
61.178
   io Hymen Hymenaee.
61.179
<uos> bonae senibus uiris
61.180
cognitae bene feminae,
61.181
collocate puellulam.
61.182
io Hymen Hymenaee io,
61.183
   io Hymen Hymenaee.
61.184
iam licet uenias, marite:
61.185
uxor in thalamo tibi est
61.186
ore floridulo nitens,
61.187
alba parthenice uelut
61.188
   luteumue papauer.
61.189
at marite, ita me iuuent
61.190
caelites, nihilo minus
61.191
pulcer es, neque te Venus
61.192
neglegit.  sed abit dies:
61.193
   perge, ne remorare.
61.194
non diu remoratus es,
61.195
iam uenis.  bona te Venus
61.196
iuuerit, quoniam palam
61.197
quod cupis cupis, et bonum
61.198
   non abscondis amorem.
61.199
ille pulueris Africi
61.200
siderumque micantium
61.201
subducat numerum prius,
61.202
qui uestri numerare uult
61.203
   multa milia ludi.
61.204
ludite ut lubet et breui
61.205
liberos date.  non decet
61.206
tam uetus sine liberis
61.207
nomen esse, sed indidem
61.208
   semper ingenerari.
61.209
Torquatus uolo paruulus
61.210
matris e gremio suae
61.211
porrigens teneras manus
61.212
dulce rideat ad patrem
61.213
   semihiante labello.
61.214
sit suo similis patri
61.215
Manlio, ut facile omnibus
61.216
noscitetur ab insciis
61.217
et pudicitiam suae
61.218
   matris indicet ore.
61.219
talis illius a bona
61.220
matre laus genus approbet,
61.221
qualis unica ab optima
61.222
matre Telemacho manet
61.223
   fama Penelopaeo.
61.224
claudite ostia, uirgines:
61.225
lusimus satis.  at boni
61.226
coniuges, bene uiuite et
61.227
munere assiduo ualentem
61.228
   exercete iuuentam.
 
 
 
62.1
- Vesper adest, iuuenes, consurgite: Vesper Olympo
62.2
exspectata diu uix tandem lumina tollit.
62.3
surgere iam tempus, iam pinguis linquere mensas.
62.4
iam ueniet uirgo, iam dicetur hymenaeus.
62.5
Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.
62.6
- cernitis, innuptae, iuuenes?  consurgite contra.
62.7
nimirum Oetaeos ostendit Noctifer ignes.
62.8
sic certest. uiden ut perniciter exsiluere?
62.9
non temere exsiluere; canent quod uincere par est.
62.10
Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.
62.11
- non facilis nobis, aequales, palma parata est;
62.12
aspicite, innuptae secum ut meditata requirunt.
62.13
non frustra meditantur: habent memorabile quod sit;
62.14
nec mirum, penitus quae tota mente laborant.
62.15
nos alio mentes, alio diuisimus aures.
62.16
iure igitur uincemur: amat uictoria curam.
62.17
quare nunc animos saltem conuertite uestros;
62.18
dicere iam incipient, iam respondere decebit.
62.19
Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.
62.20
- Hespere, quis caelo fertur crudelior ignis?
62.21
qui natam possis complexu auellere matris,
62.22
complexu matris retinente auellere natam
62.23
et iuueni ardenti castam donare puellam.
62.24
quid faciunt hostes capta crudelius urbe?
62.25
Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.
62.26
- Hespere, quis caelo lucet iucundior ignis?
62.27
qui desponsa tua firmes conubia flamma,
62.28
quae pepigere uiri, pepigerunt ante parentes,
62.29
nec iunxere prius quam se tuus extulit ardor.
62.30
quid datur a diuis felici optatius hora?
62.31
Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.
62.32
Hesperus e nobis, aequales, abstulit unam
62.32b
...
62.32c
...
62.33
namque tuo aduentu uigilat custodia semper.
62.34
nocte latent fures, quos idem saepe reuertens,
62.35
Hespere, mutato deprendis nomine Eous.
62.36
at lubet innuptis ficto te carpere questu.
62.37
quid tum, si carpunt, tacita quem mente requirunt?
62.38
Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.
62.39
- ut flos in saeptis secretus nascitur hortis
62.40
ignotus pecori, nullo conuulsus aratro,
62.41
quem mulcent aurae, firmat sol, educat imber:
62.42
multi illum pueri, multae optauere puellae;
62.43
idem cum tenui carptus defloruit ungui,
62.44
nulli illum pueri, nullae optauere puellae:
62.45
sic uirgo, dum intacta manet, dum cara suis est;
62.46
cum castum amisit polluto corpore florem,
62.47
nec pueris iucunda manet, nec cara puellis.
62.48
Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.
62.49
- ut uidua in nudo uitis quae nascitur aruo,
62.50
numquam se extollit, numquam mitem educat uuam,
62.51
sed tenerum prono deflectens pondere corpus
62.52
iam iam contingit summum radice flagellum;
62.53
hanc nulli agricolae, nulli coluere iuuenci;
62.54
at si forte eadem est ulmo coniuncta marito,
62.55
multi illam agricolae, multi coluere iuuenci:
62.56
sic uirgo dum intacta manet, dum inculta senescit;
62.57
cum par conubium maturo tempore adepta est,
62.58
cara uiro magis et minus est inuisa parenti.
62.58b
<Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.>
62.59
- at tu ne pugna cum tali coniuge, uirgo.
62.60
non aequum est pugnare, pater cui tradidit ipse,
62.61
ipse pater cum matre, quibus parere necesse est.
62.62
uirginitas non tota tua est, ex parte parentum est,
62.63
tertia pars patris est, pars est data tertia matri,
62.64
tertia sola tua est: noli pugnare duobus,
62.65
qui genero sua iura simul cum dote dederunt.
62.66
Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!
 
 
 
63.1
Super alta uectus Attis celeri rate maria,
63.2
Phrygium ut nemus citato cupide pede tetigit
63.3
adiitque opaca siluis redimita loca deae,
63.4
stimulatus ibi furenti rabie, uagus animis,
63.5
deuolsit ili acuto sibi pondera silice.
63.6
itaque ut relicta sensit sibi membra sine uiro
63.7
etiam recente terrae sola sanguine maculans,
63.8
niueis citata cepit manibus leue typanum,
63.9
typanum tuum, Cybebe, tua, mater, initia,
63.10
quatiensque terga tauri teneris caua digitis
63.11
canere haec suis adorta est tremebunda comitibus:
63.12
agite ite ad alta, Gallae, Cybeles nemora simul,
63.13
simul ite, Dindymenae dominae uaga pecora,
63.14
aliena quae petentes uelut exules loca
63.15
sectam meam exsecutae duce me mihi comites
63.16
rapidum salum tulistis truculentaque pelagi
63.17
et corpus euirastis Veneris nimio odio:
63.18
hilarate erae citatis erroribus animum.
63.19
mora tarda mente cedat: simul ite, sequimini
63.20
Phrygiam ad domum Cybebes, Phrygia ad nemora deae,
63.21
ubi cymbalum sonat uox, ubi tympana reboant,
63.22
tibicen ubi canit Phryx curuo graue calamo,
63.23
ubi capita Maenades ui iaciunt hederigerae,
63.24
ubi sacra sancta acutis ululatibus agitant,
63.25
ubi sueuit illa diuae uolitare uaga cohors,
63.26
quo nos decet citatis celerare tripudiis.'
63.27
   simul haec comitibus Attis cecinit notha mulier,
63.28
thiasus repente linguis trepidantibus ululat,
63.29
leue tympanum remugit, caua cymbala recrepant,
63.30
uiridem citus adit Idam properante pede chorus.
63.31
furibunda simul anhelans uaga uadit animam agens
63.32
comitata tympano Attis per opaca nemora dux,
63.33
ueluti iuuenca uitans onus indomita iugi:
63.34
rapidae ducem sequuntur Gallae properipedem.
63.35
itaque ut domum Cybebes tetigere lassulae,
63.36
nimio e labore somnum capiunt sine Cerere.
63.37
piger his labante languore oculos sopor operit;
63.38
abit in quiete molli rabidus furor animi.
63.39
   sed ubi oris aurei Sol radiantibus oculis
63.40
lustrauit aethera album, sola dura, mare ferum,
63.41
pepulitque noctis umbras uegetis sonipedibus,
63.42
ibi Somnus excitam Attin fugiens citus abiit;
63.43
trepidante eum recepit dea Pasithea sinu.
63.44
ita de quiete molli rapida sine rabie
63.45
simul ipsa pectore Attis sua facta recoluit
63.46
liquidaque mente uidit, sine quis ubique foret,
63.47
animo aestuante rusum reditum ad uada tetulit.
63.48
ibi maria uasta uisens lachrimantibus oculis
63.49
patriam allocuta maestast ita uoce miseriter:
63.50
   'patria o mei creatrix, patria o mea genetrix,
63.51
ego quam miser relinquens, dominos ut erifugae
63.52
famuli solent, ad Idae tetuli nemora pedem,
63.53
ut apud niuem et ferarum gelida stabula forem
63.54
et earum operta adirem furibunda latibula,
63.55
ubinam aut quibus locis te positam, patria, reor?
63.56
cupit ipsa pupula ad te sibi derigere aciem,
63.57
rabie fera carens dum breue tempus animus est.
63.58
egone a mea remota haec ferar in nemora domo?
63.59
patria, bonis, amicis, genitoribus abero?
63.60
abero foro, palaestra, stadio et guminasiis?
63.61
miser a miser, querendum est etiam atque etiam, anime.
63.62
quod enim genus figurae est, ego non quod obierim?
63.63
ego mulier, ego adulescens, ego ephebus, ego puer,
63.64
ego gymnasi fui flos, ego eram decus olei,
63.65
mihi ianuae frequentes, mihi limina tepida,
63.66
mihi floridis corollis redimita domus erat,
63.67
linquendum ubi esset orto mihi sole cubiculum.
63.68
ego nunc deum ministra et Cybeles famula ferar?
63.69
ego Maenas, ego mei pars, ego uir sterilis ero?
63.70
ego uiridis algida Idae niue amicta loca colam?
63.71
ego uitam agam sub altis Phrygiae columinibus,
63.72
ubi cerua siluicultrix, ubi aper nemoriuagus?
63.73
iam iam dolet quod egi, iam iamque paenitet.'
63.74
   roseis ut hinc labellis sonitus <citus> abiit
63.75
geminas deorum ad aures noua nuntia referens,
63.76
ibi iuncta iuga resoluens Cybele leonibus
63.77
saeuumque pecoris hostem stimulans ita loquitur:
63.78
agedum' inquit 'age ferox <i>, fac ut hunc furor <agitet>,
63.79
fac uti furoris ictu reditum in nemora ferat,
63.80
mea libere nimis qui fugere imperia cupit.
63.81
age caede terga cauda, tua uerbera patere,
63.82
fac cuncta mugienti fremitu loca retonent,
63.83
rutilam ferox torosa ceruice quate iubam.'
63.84
ait haec minax Cybebe religatque iuga manu.
63.85
ferus ipse sese adhortans rapidum incitat animo,
63.86
uadit, fremit, refringit uirgulta pede uago.
63.87
at ubi umida albicantis loca litoris adiit
63.88
tenerumque uidit Attin prope marmora pelagi,
63.89
facit impetum.  illa demens fugit in nemora fera;
63.90
ibi semper omne uitae spatium famula fuit.
63.91
   dea magna, dea Cybebe, dea domina Dindymi,
63.92
procul a mea tuus sit furor omnis, era, domo;
63.93
alios age incitatos, alios age rapidos.
 
 
 
64.1
Peliaco quondam prognatae uertice pinus
64.2
dicuntur liquidas Neptuni nasse per undas
64.3
Phasidos ad fluctus et fines Aeeteos,
64.4
cum lecti iuuenes, Argiuae robora pubis,
64.5
auratam optantes Colchis auertere pellem
64.6
ausi sunt uada salsa cita decurrere puppi
64.7
caerula uerrentes abiegnis aequora palmis.
64.8
diua quibus retinens in summis urbibus arces
64.9
ipsa leui fecit uolitantem flamine currum
64.10
pinea coniungens inflexae texta carinae.
64.11
illa rudem cursu prima imbuit Amphitriten,
64.12
quae simul ac rostro uentosum proscidit aequor
64.13
tortaque remigio spumis incanuit unda,
64.14
emersere feri candenti e gurgite uultus
64.15
aequoreae monstrum Nereides admirantes.
64.16
illa atque <haud> alia uiderunt luce marinas
64.17
mortales oculis nudato corpore Nymphas
64.18
nutricum tenus exstantes e gurgite cano.
64.19
tum Thetidis Peleus incensus fertur amore,
64.20
tum Thetis humanos non despexit hymenaeos,
64.21
tum Thetidi pater ipse iugandum Pelea sensit.
64.22
o nimis optato saeclorum tempore nati
64.23
heroes, saluete, deum genus!  o bona matrum
64.23b
progenies, saluete!  iter<um saluete, bonarum!>
64.24
uos ego saepe meo, uos carmine compellabo.
64.25
teque adeo, eximie taedis felicibus aucte,
64.26
Thessaliae columen Peleu, cui Iuppiter ipse,
64.27
ipse suos diuum genitor concessit amores.
64.28
tene Thetis tenuit pulcerrima Nereine?
64.29
tene suam Tethys concessit ducere neptem
64.30
Oceanusque, mari totum qui amplectitur orbem?
64.31
   quae simul optatae finito tempore luces
64.32
aduenere, domum conuentu tota frequentat
64.33
Thessalia, oppletur laetanti regia coetu;
64.34
dona ferunt prae se, declarant gaudia uultu.
64.35
deseritur Schyros, linquunt Pthiotica Tempe
64.36
Crannonisque domos ac moenia Larisaea;
64.37
Pharsalum coeunt, Pharsalia tecta frequentant.
64.38
rura colit nemo, mollescunt colla iuuencis,
64.39
non humilis curuis purgatur uinea rastris,
64.40
non glebam prono conuellit uomere taurus,
64.41
non falx attenuat frondatorum arboris umbram;
64.42
squalida desertis robigo infertur aratris.
64.43
ipsius at sedes, quacumque opulenta recessit
64.44
regia, fulgenti splendent auro atque argento,
64.45
candet ebur soliis, collucent pocula mensae,
64.46
tota domus gaudet regali splendida gaza.
64.47
puluinar uero diuae geniale locatur
64.48
sedibus in mediis, Indo quod dente politum
64.49
tincta tegit roseo conchyli purpura fuco.
64.50
   haec uestis priscis hominum uariata figuris
64.51
heroum mira uirtutes indicat arte.
64.52
namque fluentisono prospectans litore Diae
64.53
Thesea cedentem celeri cum classe tuetur
64.54
indomitos in corde gerens Ariadna furores,
64.55
necdum etiam sese quae uisit uisere credit,
64.56
utpote fallaci quae tunc primum excita somno
64.57
desertam in sola miseram se cernat harena.
64.58
immemor at iuuenis fugiens pellit uada remis
64.59
irrita uentosae linquens promissa procellae,
64.60
quem procul ex acta maestis Minois ocellis,
64.61
saxea ut effigies bacchantis prospicit, eheu,
64.62
prospicit et magnis curarum fluctuat undis
64.63
non flauo retinens subtilem uertice mitram,
64.64
non contexta leui uelatum pectus amictu,
64.65
non tereti strophio lactentis uincta papillas,
64.66
omnia quae toto delapsa e corpore passim
64.67
ipsius ante pedes fluctus salis alludebant.
64.68
sed neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus
64.69
illa uicem curans toto ex te pectore, Theseu,
64.70
toto animo, tota pendebat perdita mente,
64.71
a misera, assiduis quam luctibus externauit
64.72
spinosas Erycina serens in pectore curas
64.73
illa <ex> tempestate, ferox quo tempore Theseus
64.74
egressus curuis e litoribus Piraei
64.75
attigit inuisi regis Gortynia tecta.
64.76
   nam perhibent olim crudeli peste coactam
64.77
Androgeoneae poenas exsoluere caedis
64.78
electos iuuenes simul et decus innuptarum
64.79
Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro.
64.80
quis angusta malis cum moenia uexarentur,
64.81
ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis
64.82
proicere optauit potius quam talia Cretam
64.83
funera Cecropiae nec funera portarentur.
64.84
atque ita naue leui nitens ac lenibus auris
64.85
magnanimum ad Minoa uenit sedesque superbas.
64.86
hunc simul ac cupido conspexit lumine uirgo
64.87
regia, quam suauis exspirans castus odores
64.88
lectulus in molli complexu matris alebat,
64.89
quales Eurotae progignunt flumina myrtus
64.90
auraue distinctos educit uerna colores,
64.91
non prius ex illo flagrantia declinauit
64.92
lumina, quam cuncto concepit corpore flammam
64.93
funditus atque imis exarsit tota medullis.
64.94
heu misere exagitans immiti corde furores
64.95
sancte puer, curis hominum qui gaudia misces,
64.96
quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum,
64.97
qualibus incensam iactastis mente puellam
64.98
fluctibus, in flauo saepe hospite suspirantem!
64.99
quantos illa tulit languenti corde timores!
64.100
quam tum saepe magis fulgore expalluit auri,
64.101
cum saeuum cupiens contra contendere monstrum
64.102
aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis!
64.103
non ingrata †tamen frustra† munuscula diuis
64.104
promittens tacito succepit uota labello:
64.105
nam uelut in summo quatientem brachia Tauro
64.106
quercum aut conigeram sudanti cortice pinum
64.107
indomitus turbo contorquens flamine robur
64.108
eruit (illa procul radicitus exturbata
64.109
prona cadit, late quaeuiscumque obuia frangens),
64.110
sic domito saeuum prostrauit corpore Theseus
64.111
nequiquam uanis iactantem cornua uentis.
64.112
inde pedem sospes multa cum laude reflexit
64.113
errabunda regens tenui uestigia filo,
64.114
ne labyrintheis e flexibus egredientem
64.115
tecti frustraretur inobseruabilis error.
64.116
   sed quid ego a primo digressus carmine plura
64.117
commemorem, ut linquens genitoris filia uultum,
64.118
ut consanguineae complexum, ut denique matris,
64.119
quae misera in gnata deperdita laeta<batur>,
64.120
omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem;
64.121
aut ut uecta rati spumosa ad litora Diae
64.122
<uenerit,> aut ut eam deuinctam lumina somno
64.123
liquerit immemori discedens pectore coniunx?
64.124
saepe illam perhibent ardenti corde furentem
64.125
clarisonas imo fudisse e pectore uoces,
64.126
ac tum praeruptos tristem conscendere montes,
64.127
unde aciem <in> pelagi uastos protenderet aestus,
64.128
tum tremuli salis aduersas procurrere in undas
64.129
mollia nudatae tollentem tegmina surae,
64.130
atque haec extremis maestam dixisse querelis,
64.131
frigidulos udo singultus ore cientem:
64.132
sicine me patriis auectam, perfide, ab aris,
64.133
perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?
64.134
sicine discedens neglecto numine diuum,
64.135
immemor a! deuota domum periuria portas?
64.136
nullane res potuit crudelis flectere mentis
64.137
consilium?  tibi nulla fuit clementia praesto,
64.138
immite ut nostri uellet miserescere pectus?
64.139
at non haec quondam blanda promissa dedisti
64.140
uoce mihi, non haec miseram sperare iubebas,
64.141
sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos,
64.142
quae cuncta aerii discerpunt irrita uenti.
64.143
nunc iam nulla uiro iuranti femina credat,
64.144
nulla uiri speret sermones esse fideles,
64.145
quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,
64.146
nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt;
64.147
sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
64.148
dicta nihil meminere, nihil periuria curant.
64.149
certe ego te in medio uersantem turbine leti
64.150
eripui et potius germanum amittere creui,
64.151
quam tibi fallaci supremo in tempore dessem.
64.152
pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
64.153
praeda, neque iniecta tumulabor mortua terra.
64.154
quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
64.155
quod mare conceptum spumantibus exspuit undis,
64.156
quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae uasta Charybdis,
64.157
talia qui reddis pro dulci praemia uita?
64.158
si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
64.159
saeua quod horrebas prisci praecepta parentis,
64.160
attamen in uestras potuisti ducere sedes,
64.161
quae tibi iucundo famularer serua labore
64.162
candida permulcens liquidis uestigia lymphis,
64.163
purpureaue tuum consternens ueste cubile.
64.164
sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris
64.165
externata malo, quae nullis sensibus auctae
64.166
nec missas audire queunt nec reddere uoces?
64.167
ille autem prope iam mediis uersatur in undis,
64.168
nec quisquam apparet uacua mortalis in acta.
64.169
sic nimis insultans extremo tempore saeua
64.170
fors etiam nostris inuidit questibus auris.
64.171
Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
64.172
Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
64.173
indomito nec dira ferens stipendia tauro
64.174
perfidus in Creta religasset nauita funem,
64.175
nec malus haec celans dulci crudelia forma
64.176
consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
64.177
nam quo me referam?  quali spe perdita nitar?
64.178
Idaeosne petam montes?  at gurgite lato
64.179
discernens ponti truculentum diuidit aequor.
64.180
an patris auxilium sperem?  quemne ipsa reliqui
64.181
respersum iuuenem fraterna caede secuta?
64.182
coniugis an fido consoler memet amore?
64.183
quine fugit lentos incuruans gurgite remos?
64.184
praeterea nullo † litus sola insula tecto
64.185
nec patet egressus pelagi cingentibus undis.
64.186
nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
64.187
omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
64.188
non tamen ante mihi languescent lumina morte,
64.189
nec prius a fesso secedent corpore sensus,
64.190
quam iustam a diuis exposcam prodita multam
64.191
caelestumque fidem postrema comprecer hora.
64.192
quare facta uirum multantes uindice poena
64.193
Eumenides, quibus anguino redimita capillo
64.194
frons exspirantis praeportat pectoris iras,
64.195
huc huc aduentate, meas audite querellas,
64.196
quas ego, uae miserae, imis proferre medullis
64.197
cogor inops, amens, ardenti caeca furore.
64.198
quae quoniam uerae nascuntur pectore ab imo,
64.199
uos nolite pati nostrum uanescere luctum,
64.200
sed quali solam Theseus me mente reliquit,
64.201
tali mente, deae, funestet seque suosque.'
64.202
   has postquam maesto profudit pectore uoces
64.203
supplicium saeuis exposcens anxia factis,
64.204
annuit inuicto caelestum numine rector.
64.205
quo motu tellus atque horrida contremuerunt
64.206
aequora concussitque micantia sidera mundus.
64.207
ipse autem caeca mentem caligine Theseus
64.208
consitus oblito dimisit pectore cuncta
64.209
quae mandata prius constanti mente tenebat,
64.210
dulcia nec maesto sustollens signa parenti
64.211
sospitem Erectheum se ostendit uisere portum.
64.212
namque ferunt olim, classi cum moenia diuae
64.213
linquentem gnatum uentis concrederet Aegeus,
64.214
talia complexum iuueni mandata dedisse:
64.215
'gnate mihi longe iucundior unice uita,
64.216
gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus,
64.217
reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
64.218
quandoquidem fortuna mea ac tua feruida uirtus
64.219
eripit inuito mihi te, cui languida nondum
64.220
lumina sunt gnati cara saturata figura,
64.221
non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
64.222
nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
64.223
sed primum multas expromam mente querellas,
64.224
canitiem terra atque infuso puluere foedans;
64.225
inde infecta uago suspendam lintea malo,
64.226
nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
64.227
carbasus obscurata dicet ferrugine Hibera.
64.228
quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
64.229
quae nostrum genus ac sedes defendere Erecthei
64.230
annuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
64.231
tum uero facito ut memori tibi condita corde
64.232
haec uigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas:
64.233
ut simul ac nostros inuisent lumina collis
64.234
funestam antennae deponant undique uestem
64.235
candidaque intorti sustollant uela rudentes,
64.236
quam primum cernens ut laeta gaudia mente
64.237
agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.'
64.238
   haec mandata prius constanti mente tenentem
64.239
Thesea ceu pulsae uentorum flamine nubes
64.240
aerium niuei montis liquere cacumen.
64.241
at pater ut summa prospectum ex arce petebat
64.242
anxia in assiduos absumens lumina fletus,
64.243
cum primum inflati conspexit lintea ueli,
64.244
praecipitem sese scopulorum e uertice iecit,
64.245
amissum credens immiti Thesea fato.
64.246
sic funesta domus ingressus tecta paterna
64.247
morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctum
64.248
obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
64.249
quae tum prospectans cedentem maesta carinam
64.250
multiplices animo uoluebat saucia curas.
64.251
   at parte ex alia florens uolitabat Iacchus
64.252
cum thyaso Satyrorum et Nysigenis Silenis
64.253
te quaerens, Ariadna, tuoque incensus amore.
64.253b
...
64.254
quae tum alacres passim lymphata mente furebant
64.255
euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
64.256
harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
64.257
pars e diuolso iactabant membra iuuenco,
64.258
pars sese tortis serpentibus incingebant,
64.259
pars obscura cauis celebrabant orgia cistis,
64.260
orgia quae frustra cupiunt audire profani;
64.261
plangebant aliae proceris tympana palmis
64.262
aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
64.263
multis raucisonos efflabant cornua bombos
64.264
barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
64.265
   talibus amplifice uestis decorata figuris
64.266
puluinar complexa suo uelabat amictu.
64.267
quae postquam cupide spectando Thessala pubes
64.268
expleta est, sanctis coepit decedere diuis.
64.269
hic, qualis flatu placidum mare matutino
64.270
horrificans Zephyrus procliuas incitat undas,
64.271
Aurora exoriente uagi sub limina Solis,
64.272
quae tarde primum clementi flamine pulsae
64.273
procedunt leuiterque sonant plangore cachinni,
64.274
post uento crescente magis magis increbescunt,
64.275
purpureaque procul nantes ab luce refulgent:
64.276
sic tum uestibuli linquentes regia tecta
64.277
ad se quisque uago passim pede discedebant.
64.278
quorum post abitum princeps e uertice Peli
64.279
aduenit Chiron portans siluestria dona:
64.280
nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis
64.281
montibus ora creat, quos propter fluminis undas
64.282
aura parit flores tepidi fecunda Fauoni,
64.283
hos indistinctis plexos tulit ipse corollis;
64.284
quo permulsa domus iucundo risit odore.
64.285
confestim Penios adest, uiridantia Tempe,
64.286
Tempe, quae siluae cingunt super impendentes,
64.287
Haemonisin linquens claris celebranda choreis,
64.288
non uacuus: namque ille tulit radicitus altas
64.289
fagos ac recto proceras stipite laurus,
64.290
non sine nutanti platano lentaque sorore
64.291
flammati Phaethontis et aeria cupressu.
64.292
haec circum sedes late contexta locauit,
64.293
uestibulum ut molli uelatum fronde uireret.
64.294
post hunc consequitur sollerti corde Prometheus,
64.295
extenuata gerens ueteris uestigia poenae,
64.296
quam quondam silici restrictus membra catena
64.297
persoluit pendens e uerticibus praeruptis.
64.298
inde pater diuum sancta cum coniuge natisque
64.299
aduenit caeli, te solum, Phoebe, relinquens
64.300
unigenamque simul cultricem montibus † ydri
64.301
Pelea nam tecum pariter soror aspernata est,
64.302
nec Thetidis taedas uoluit celebrare iugalis.
64.303
   qui postquam niueis flexerunt sedibus artus,
64.304
large multiplici constructae sunt dape mensae,
64.305
cum interea infirmo quatientes corpora motu
64.306
ueridicos Parcae coeperunt edere cantus.
64.307
his corpus tremulum complectens undique uestis
64.308
candida purpurea talos incinxerat ora,
64.309
at roseae niueo residebant uertice uittae
64.310
aeternumque manus carpebant rite laborem.
64.311
laeua colum molli lana retinebat amictum,
64.312
dextera tum leuiter deducens fila supinis
64.313
formabat digitis, tum prono in pollice torquens
64.314
libratum tereti uersabat turbine fusum,
64.315
atque ita decerpens aequabat semper opus dens,
64.316
laneaque aridulis haerebant morsa labellis,
64.317
quae prius in leui fuerant exstantia filo;
64.318
ante pedes autem candentis mollia lanae
64.319
uellera uirgati custodibant calathisci.
64.320
haec tum clarisona uellentes uellera uoce
64.321
talia diuino fuderunt carmine fata,
64.322
carmine, perfidiae quod post nulla arguet aetas:
64.323
    'o decus eximium magnis uirtutibus augens,
64.324
Emathiae tutamen, Opis carissime nato,
64.325
accipe, quod laeta tibi pandunt luce sorores,
64.326
ueridicum oraclum; sed uos quae fata sequuntur,
64.327
currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
64.328
   adueniet tibi iam portans optata maritis
64.329
Hesperus, adueniet fausto cum sidere coniunx,
64.330
quae tibi flexanimo mentem perfundat amore
64.331
languidulosque paret tecum coniungere somnos,
64.332
leuia substernens robusto brachia collo.
64.333
currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
64.334
   nulla domus umquam tales contexit amores,
64.335
nullus amor tali coniunxit foedere amantes,
64.336
qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo.
64.337
currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
64.338
   nascetur uobis expers terroris Achilles,
64.339
hostibus haud tergo, sed forti pectore notus,
64.340
qui persaepe uago uictor certamine cursus
64.341
flammea praeuertet celeris uestigia ceruae.
64.342
currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
64.343
   non illi quisquam bello se conferet heros,
64.344
cum Phrygii Teucro manabunt sanguine campi
64.345
Troicaque obsidens longinquo moenia bello
64.346
periuri Pelopis uastabit tertius heres.
64.347
currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
64.348
   illius egregias uirtutes claraque facta
64.349
saepe fatebuntur gnatorum in funere matres,
64.350
cum incultum cano soluent a uertice crinem
64.351
putriaque infirmis uariabunt pectora palmis.
64.352
currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
64.353
   namque uelut densas praecerpens messor aristas
64.354
sole sub ardenti flauentia demetit arua,
64.355
Troiugenum infesto prosternet corpora ferro.
64.356
currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
64.357
   testis erit magni uirtutibus unda Scamandri,
64.358
quae passim rapido diffunditur Hellesponto,
64.359
cuius iter densis angustans corporum aceruis
64.360
alta tepefaciet permixta flumina caede.
64.361
currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
64.362
   denique testis erit morti quoque reddita praeda,
64.363
cum teres excelso coaceruatum aggere bustum
64.364
excipiet niueos perculsae uirginis artus.
64.365
currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
64.366
   nam simul ac fessis dederit fors copiam Achiuis
64.367
urbis Dardaniae Neptunia soluere uincla,
64.368
alta Polyxenia madefient caede sepulcra;
64.369
quae uelut ancipiti succumbens uictima ferro,
64.370
proiciet truncum summisso poplite corpus.
64.371
currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
64.372
   quare agite optatos animi coniungite amores:
64.373
accipiat coniunx felici foedere diuam,
64.374
dedatur cupido iam dudum nupta marito.
64.375
currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
64.376
   non illam nutrix orienti luce reuisens
64.377
hesterno collum poterit circumdare filo.
64.378
currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
64.379
anxia nec mater discordis maesta puellae
64.380
secubitu caros mittet sperare nepotes.
64.381
currite ducentes subtegmina, currite, fusi.'
64.382
   talia praefantes quondam felicia Pelei
64.383
carmina diuino cecinerunt pectore Parcae.
64.384
praesentes namque ante domos inuisere castas
64.385
heroum et sese mortali ostendere coetu
64.386
caelicolae nondum spreta pietate solebant.
64.387
saepe pater diuum templo in fulgente residens,
64.388
annua cum festis uenissent sacra diebus,
64.389
conspexit terra centum procumbere tauros.
64.390
saepe uagus Liber Parnasi uertice summo
64.391
Thyiadas effusis euantis crinibus egit,
64.392
cum Delphi tota certatim ex urbe ruentes
64.393
acciperent laeti diuum fumantibus aris.
64.394
saepe in letifero belli certamine Mauors
64.395
aut rapidi Tritonis era aut Rhamnusia uirgo
64.396
armatas hominum est praesens hortata cateruas.
64.397
sed postquam tellus scelere est imbuta nefando
64.398
iustitiamque omnes cupida de mente fugarunt,
64.399
perfudere manus fraterno sanguine fratres,
64.400
destitit extinctos natus lugere parentes,
64.401
optauit genitor primaeui funera nati
64.402
liber uti nuptae poteretur flore nouellae,
64.403
ignaro mater substernens se impia nato
64.404
impia non uerita est diuos scelerare penates.
64.405
omnia fanda nefanda malo permixta furore
64.406
iustificam nobis mentem auertere deorum.
64.407
quare nec talis dignantur uisere coetus,
64.408
nec se contingi patiuntur lumine claro.
 
 
 
65.1
Etsi me assiduo defectum cura dolore
65.2
   seuocat a doctis, Hortale, uirginibus,
65.3
nec potis est dulcis Musarum expromere fetus
65.4
   mens animi, tantis fluctuat ipsa malis,
65.5
namque mei nuper Lethaeo in gurgite fratris
65.6
   pallidulum manans alluit unda pedem,
65.7
Troia Rhoeteo quem subter litore tellus
65.8
   ereptum nostris obterit ex oculis.
65.9
...
65.10
   numquam ego te, uita frater amabilior,
65.11
aspiciam posthac?  at certe semper amabo,
65.12
   semper maesta tua carmina morte canam,
65.13
qualia sub densis ramorum concinit umbris
65.14
   Daulias, absumpti fata gemens Ityli.
65.15
sed tamen in tantis maeroribus, Hortale, mitto
65.16
   haec expressa tibi carmina Battiadae,
65.17
ne tua dicta uagis nequiquam credita uentis
65.18
   effluxisse meo forte putes animo,
65.19
ut missum sponsi furtiuo munere malum
65.20
   procurrit casto uirginis e gremio,
65.21
quod miserae oblitae molli sub ueste locatum,
65.22
   dum aduentu matris prosilit, excutitur,
65.23
atque illud prono praeceps agitur decursu,
65.24
   huic manat tristi conscius ore rubor.
 
 
 
66.1
Omnia qui magni dispexit lumina mundi,
66.2
   qui stellarum ortus comperit atque obitus,
66.3
flammeus ut rapidi solis nitor obscuretur,
66.4
   ut cedant certis sidera temporibus,
66.5
ut Triuiam furtim sub Latmia saxa relegans
66.6
   dulcis amor gyro deuocet aerio:
66.7
idem me ille Conon caelesti in lumine uidit
66.8
   e Bereniceo uertice caesariem
66.9
fulgentem clare, quam multis illa dearum
66.10
   leuia protendens brachia pollicita est,
66.11
qua rex tempestate nouo auctus hymenaeo
66.12
   uastatum finis iuerat Assyrios,
66.13
dulcia nocturnae portans uestigia rixae,
66.14
   quam de uirgineis gesserat exuuiis.
66.15
estne nouis nuptis odio Venus?  anne parentum
66.16
   frustrantur falsis gaudia lacrimulis,
66.17
ubertim thalami quas intra limina fundunt?
66.18
   non (ita me diui) uera gemunt (iuuerint).
66.19
id mea me multis docuit regina querellis
66.20
   inuisente nouo proelia torua uiro.
66.21
et tu non orbum luxti deserta cubile,
66.22
   sed fratris cari flebile discidium,
66.23
cum penitus maestas exedit cura medullas.
66.24
   ut tibi tunc toto pectore sollicitae
66.25
sensibus ereptis mens excidit!  at <te> ego certe
66.26
   cognoram a parua uirgine magnanimam.
66.27
anne bonum oblita es facinus, quo regium adepta es
66.28
   coniugium, quod non fortior ausit alis?
66.29
sed tum maesta uirum mittens quae uerba locuta es!
66.30
   Iuppiter, ut tristi lumina saepe manu!
66.31
quis te mutauit tantus deus?  an quod amantes
66.32
   non longe a caro corpore abesse uolunt?
66.33
atque ibi me cunctis pro dulci coniuge diuis
66.34
   non sine taurino sanguine pollicita es,
66.35
si reditum tetulisset.  is haud in tempore longo
66.36
   captam Asiam Aegypti finibus addiderat.
66.37
quis ego pro factis caelesti reddita coetu
66.38
   pristina uota nouo munere dissoluo.
66.39
inuita, o regina, tuo de uertice cessi,
66.40
   inuita: adiuro teque tuumque caput,
66.41
digna ferat quod si quis inaniter adiurarit -
66.42
   sed quis se ferro postulet esse parem?
66.43
ille quoque euersus mons est, quem maximum in oris
66.44
   progenies Thiae clara superuehitur,
66.45
cum Medi peperere nouum mare, cumque iuuentus
66.46
   per medium classi barbara nauit Athon.
66.47
quid facient crines, cum ferro talia cedant?
66.48
   Iuppiter, ut Chalybon omne genus pereat,
66.49
et qui principio sub terra quaerere uenas
66.50
   institit ac ferri stringere duritiem.
66.51
abiunctae paulo ante comae mea fata sorores
66.52
   lugebant, cum se Memnonis Aethiopis
66.53
unigena impellens nutantibus aera pennis
66.54
   obtulit Arsinoes Locridos ales equus,
66.55
isque per aetherias me tollens auolat umbras
66.56
   et Veneris casto collocat in gremio.
66.57
ipsa suum Zephyritis eo famulum legarat,
66.58
   Graia Canopitis incola litoribus.
66.59
hic, liquidi uario ne solum in lumine caeli
66.60
   ex Ariadnaeis aurea temporibus
66.61
fixa corona foret, sed nos quoque fulgeremus
66.62
   deuotae flaui uerticis exuuiae,
66.63
uuidulam a fluctu cedentem ad templa deum me
66.64
   sidus in antiquis diua nouum posuit.
66.65
Virginis et saeui contingens namque Leonis
66.66
   lumina, Callisto iuncta Lycaoniae,
66.67
uertor in occasum, tardum dux ante Booten,
66.68
   qui uix sero alto mergitur Oceano.
66.69
sed quamquam me nocte premunt uestigia diuum,
66.70
   lux autem canae Tethyi restituit,
66.71
(pace tua fari hic liceat, Rhamnusia uirgo,
66.72
   namque ego non ullo uera timore tegam,
66.73
nec si me infestis discerpent sidera dictis,
66.74
   condita quin nostri pectoris euoluam)
66.75
non his tam laetor rebus, quam me afore semper,
66.76
   afore me a dominae uertice discrucior,
66.77
quicum ego, dum uirgo quondam fuit, omnibus expers
66.78
   unguentis, una uilia multa bibi.
66.79
nunc uos, optato quas iunxit lumine taeda,
66.80
   non prius unanimis corpora coniugibus
66.81
tradite nudantes reiecta ueste papillas,
66.82
   quam iucunda mihi munera libet onyx,
66.83
uester onyx, casto colitis quae iura cubili,
66.84
   sed quae se impuro dedit adulterio,
66.85
illius a mala dona leuis bibat irrita puluis:
66.86
   namque ego ab indignis praemia nulla peto.
66.87
sed magis, o nuptae, semper concordia uestras,
66.88
   semper amor sedes incolat assiduus.
66.89
tu uero, regina, tuens cum sidera diuam
66.90
   placabis festis luminibus Venerem,
66.91
unguinis expertem ne siris esse tuam me,
66.92
   sed potius largis effice muneribus,
66.93
sidera cur iterent 'utinam coma regia fiam!'  
66.94
   proximus Hydrochoi fulgeret Oarion!
 
 
 
67.1
O dulci iucunda uiro, iucunda parenti,
67.2
      salue, teque bona Iuppiter auctet ope,
67.3
ianua, quam Balbo dicunt seruisse benigne
67.4
   olim, cum sedes ipse senex tenuit,
67.5
quamque ferunt rursus nato seruisse maligne,
67.6
   postquam es porrecto facta marita sene.
67.7
dic agedum nobis, quare mutata feraris
67.8
   in dominum ueterem deseruisse fidem.
67.9
'non (ita Caecilio placeam, cui tradita nunc sum)
67.10
   culpa mea est, quamquam dicitur esse mea,
67.11
nec peccatum a me quisquam pote dicere quicquam,
67.12
   uerum † istius populi ianua qui te † facit,
67.13
qui, quacumque aliquid reperitur non bene factum,
67.14
   ad me omnes clamant: ianua, culpa tua est.'
67.15
non istuc satis est uno te dicere uerbo,
67.16
   sed facere ut quiuis sentiat et uideat.
67.17
'qui possum?  nemo quaerit, nec scire laborat.'
67.18
   nos uolumus: nobis dicere ne dubita.
67.19
'primum igitur, uirgo quod fertur tradita nobis,
67.20
   falsum est.  non illam uir prior attigerat,
67.21
languidior tenera cui pendens sicula beta
67.22
   numquam se mediam sustulit ad tunicam;
67.23
sed pater illusi gnati uiolasse cubile
67.24
   dicitur et miseram conscelerasse domum,
67.25
siue quod impia mens caeco flagrabat amore,
67.26
   seu quod iners sterili semine natus erat,
67.27
ut quaerendum unde<unde> foret neruosius illud,
67.28
   quod posset zonam soluere uirgineam.'
67.29
egregium narras mira pietate parentem,
67.30
   qui ipse sui gnati minxerit in gremium.
67.31
'atqui non solum hoc dicit se cognitum habere
67.32
   Brixia Cycneae supposita speculae,
67.33
flauus qua molli percurrit flumine Mella,
67.34
   Brixia Veronae mater amata meae,
67.35
sed de Postumio et Corneli narrat amore,
67.36
   cum quibus illa malum fecit adulterium.
67.37
dixerit hic aliquis: quid? tu istaec, ianua, nosti,
67.38
   cui numquam domini limine abesse licet,
67.39
nec populum auscultare, sed hic suffixa tigillo
67.40
   tantum operire soles aut aperire domum?
67.41
saepe illam audiui furtiua uoce loquentem
67.42
   solam cum ancillis haec sua flagitia,
67.43
nomine dicentem, quos diximus, utpote quae mi
67.44
   speraret nec linguam esse nec auriculam.
67.45
praeterea addebat quendam, quem dicere nolo
67.46
   nomine, ne tollat rubra supercilia.
67.47
longus homo est, magnas cui lites intulit olim
67.48
   falsum mendaci uentre puerperium.'
 
 
 
68a.1
Quod mihi fortuna casuque oppressus acerbo
68a.2
   conscriptum hoc lacrimis mittis epistolium,
68a.3
naufragum ut eiectum spumantibus aequoris undis
68a.4
   subleuem et a mortis limine restituam,
68a.5
quem neque sancta Venus molli requiescere somno
68a.6
   desertum in lecto caelibe perpetitur,
68a.7
nec ueterum dulci scriptorum carmine Musae
68a.8
   oblectant, cum mens anxia peruigilat:
68a.9
id gratum est mihi, me quoniam tibi dicis amicum,
68a.10
   muneraque et Musarum hinc petis et Veneris.
68a.11
sed tibi ne mea sint ignota incommoda, Manli,
68a.12
   neu me odisse putes hospitis officium,
68a.13
accipe, quis merser fortunae fluctibus ipse,
68a.14
   ne amplius a misero dona beata petas.
68a.15
tempore quo primum uestis mihi tradita pura est,
68a.16
   iucundum cum aetas florida uer ageret,
68a.17
multa satis lusi: non est dea nescia nostri,
68a.18
   quae dulcem curis miscet amaritiem.
68a.19
sed totum hoc studium luctu fraterna mihi mors
68a.20
   abstulit.  o misero frater adempte mihi,
68a.21
tu mea, tu moriens fregisti commoda, frater,
68a.22
   tecum una tota est nostra sepulta domus;
68a.23
omnia tecum una perierunt gaudia nostra,
68a.24
   quae tuus in uita dulcis alebat amor.
68a.25
cuius ego interitu tota de mente fugaui
68a.26
   haec studia atque omnes delicias animi.
68a.27
quare quod scribis Veronae turpe Catullo
68a.28
   esse, quod hic quisquis de meliore nota
68a.29
frigida deserto tepefactet membra cubili,
68a.30
   id, Manli, non est turpe, magis miserum est.
68a.31
ignosces igitur si quae mihi luctus ademit,
68a.32
   haec tibi non tribuo munera, cum nequeo.
68a.33
nam quod scriptorum non magna est copia apud me,
68a.34
   hoc fit, quod Romae uiuimus: illa domus,
68a.35
illa mihi sedes, illic mea carpitur aetas;
68a.36
   huc una ex multis capsula me sequitur.
68a.37
quod cum ita sit, nolim statuas nos mente maligna
68a.38
   id facere aut animo non satis ingenuo,
68a.39
quod tibi non utriusque petenti copia posta est:
68a.40
   ultro ego deferrem, copia siqua foret.
 
 
 
68b.41
Non possum reticere, deae, qua me Allius in re
68b.42
   iuuerit aut quantis iuuerit officiis,
68b.43
ne fugiens saeclis obliuiscentibus aetas
68b.44
   illius hoc caeca nocte tegat studium,
68b.45
sed dicam uobis, uos porro dicite multis
68b.46
   milibus et facite haec carta loquatur anus
68b.47
...
68b.48
   notescatque magis mortuus atque magis,
68b.49
nec tenuem texens sublimis aranea telam
68b.50
   in deserto Alli nomine opus faciat.
68b.51
nam mihi quam dederit duplex Amathusia curam
68b.52
   scitis et in quo me torruerit genere,
68b.53
cum tantum arderem, quantum Trinacria rupes
68b.54
   lymphaque in Oetaeis Malia Thermopylis,
68b.55
maesta neque assiduo tabescere lumina fletu
68b.56
   cessarent tristique imbre madere genae,
68b.57
qualis in aerii perlucens uertice montis
68b.58
   riuus muscoso prosilit e lapide,
68b.59
qui cum de prona praeceps est ualle uolutus,
68b.60
   per medium densi transit iter populi,
68b.61
dulce uiatorum lasso in sudore leuamen,
68b.62
   cum grauis exustos aestus hiulcat agros,
68b.63
ac uelut in nigro iactatis turbine nautis
68b.64
   lenius aspirans aura secunda uenit
68b.65
iam prece Pollucis, iam Castoris implorata,
68b.66
   tale fuit nobis Allius auxilium.
68b.67
is clausum lato patefecit limite campum
68b.68
   isque domum nobis isque dedit dominam,
68b.69
ad quam communes exerceremus amores.
68b.70
   quo mea se molli candida diua pede
68b.71
intulit et trito fulgentem in limine plantam
68b.72
   innixa arguta constituit solea,
68b.73
coniugis ut quondam flagrans aduenit amore
68b.74
   Protesilaeam Laodamia domum
68b.75
inceptam frustra, nondum cum sanguine sacro
68b.76
   hostia caelestis pacificasset eros.
68b.77
nil mihi tam ualde placeat, Rhamnusia uirgo,
68b.78
   quod temere inuitis suscipiatur eris.
68b.79
quam ieiuna pium desiderat ara cruorem
68b.80
   docta est amisso Laodamia uiro,
68b.81
coniugis ante coacta noui dimittere collum,
68b.82
   quam ueniens una atque altera rursus hiems
68b.83
noctibus in longis auidum saturasset amorem,
68b.84
   posset ut abrupto uiuere coniugio,
68b.85
quod scibant Parcae non longo tempore abesse,
68b.86
   si miles muros isset ad Iliacos.
68b.87
nam tum Helenae raptu primores Argiuorum
68b.88
   coeperat ad sese Troia ciere uiros,
68b.89
Troia (nefas!) commune sepulcrum Asiae Europaeque,
68b.90
   Troia uirum et uirtutum omnium acerba cinis.
68b.91
quaene etiam nostro letum miserabile fratri
68b.92
   attulit?  ei misero frater adempte mihi,
68b.93
ei misero fratri iucundum lumen ademptum,
68b.94
   tecum una tota est nostra sepulta domus,
68b.95
omnia tecum una perierunt gaudia nostra,
68b.96
   quae tuus in uita dulcis alebat amor.
68b.97
quem nunc tam longe non inter nota sepulcra,
68b.98
   nec prope cognatos compositum cineres,
68b.99
sed Troia obscena, Troia infelice sepultum
68b.100
   detinet extremo terra aliena solo.
68b.101
ad quam tum properans fertur <simul> undique pubes
68b.102
   Graeca penetralis deseruisse focos,
68b.103
ne Paris abducta gauisus libera moecha
68b.104
   otia pacato degeret in thalamo.
68b.105
quo tibi tum casu, pulcerrima Laodamia,
68b.106
   ereptum est uita dulcius atque anima
68b.107
coniugium: tanto te absorbens uertice amoris
68b.108
   aestus in abruptum detulerat barathrum,
68b.109
quale ferunt Grai Pheneum prope Cyllenaeum
68b.110
   siccare emulsa pingue palude solum,
68b.111
quod quondam caesis montis fodisse medullis
68b.112
   audit falsiparens Amphitryoniades,
68b.113
tempore quo certa Stymphalia monstra sagitta
68b.114
   perculit imperio deterioris eri,
68b.115
pluribus ut caeli tereretur ianua diuis,
68b.116
   Hebe nec longa uirginitate foret.
68b.117
sed tuus altus amor barathro fuit altior illo,
68b.118
   quod † tuum domitum † ferre iugum docuit.
68b.119
nam nec tam carum confecto aetate parenti
68b.120
   una caput seri nata nepotis alit,
68b.121
qui cum diuitiis uix tandem inuentus auitis
68b.122
   nomen testatas intulit in tabulas,
68b.123
impia derisi gentilis gaudia tollens
68b.124
   suscitat a cano uolturium capiti;
68b.125
nec tantum niueo gauisa est ulla columbo
68b.126
   compar, quae multo dicitur improbius
68b.127
oscula mordenti semper decerpere rostro,
68b.128
   quam quae praecipue multiuola est mulier.
68b.129
sed tu horum magnos uicisti sola furores,
68b.130
   ut semel es flauo conciliata uiro.
68b.131
aut nihil aut paulum cui tum concedere digna
68b.132
   lux mea se nostrum contulit in gremium,
68b.133
quam circumcursans hinc illinc saepe Cupido
68b.134
   fulgebat crocina candidus in tunica.
68b.135
quae tamen etsi uno non est contenta Catullo,
68b.136
   rara uerecundae furta feremus erae,
68b.137
ne nimium simus stultorum more molesti:
68b.138
saepe etiam Iuno, maxima caelicolum,
68b.139
coniugis in culpa flagrantem contudit iram
68b.140
   noscens omniuoli plurima furta Iouis.  
68b.141
atqui nec diuis homines componier aequum est
68b.141b
   ...
68b.141c
...
68b.142
   ingratum tremuli tolle parentis onus.
68b.143
nec tamen illa mihi dextra deducta paterna
68b.144
   fragrantem Assyrio uenit odore domum,
68b.145
sed furtiua dedit mira munuscula nocte
68b.146
   ipsius ex ipso dempta uiri gremio.
68b.147
quare illud satis est, si nobis is datur unis,
68b.148
   quem lapide illa diem candidiore notat.
68b.149
Hoc tibi, quod potui, confectum carmine munus
68b.150
   pro multis, Alli, redditur officiis,
68b.151
ne uestrum scabra tangat robigine nomen
68b.152
   haec atque illa dies atque alia atque alia.
68b.153
huc addant diui quam plurima, quae Themis olim
68b.154
   antiquis solita est munera ferre piis.
68b.155
sitis felices et tu simul et tua uita
68b.156
   et domus <illa> in qua lusimus et domina
68b.157
et qui principio nobis † terram dedit aufert †,
68b.158
   a quo sunt primo omnia nata bona,
68b.159
et longe ante omnes mihi quae me carior ipso est
68b.160
   lux mea, qua uiua uiuere dulce mihi est.
 
 
 
69.1
Noli admirari, quare tibi femina nulla,
69.2
   Rufe, uelit tenerum supposuisse femur,
69.3
non si illam rarae labefactes munere uestis
69.4
   aut perluciduli deliciis lapidis.
69.5
laedit te quaedam mala fabula, qua tibi fertur
69.6
   ualle sub alarum trux habitare caper.
69.7
hunc metuunt omnes, neque mirum: nam mala ualde est
69.8
   bestia, nec quicum bella puella cubet.
69.9
quare aut crudelem nasorum interfice pestem,
69.10
   aut admirari desine, cur fugiunt.
 
 
 
70.1
Nulli se dicit mulier mea nubere malle
70.2
   quam mihi, non si se Iuppiter ipse petat.
70.3
dicit; sed mulier cupido quod dicit amanti,
70.4
   in uento et rapida scribere oportet aqua.
 
 
 
71.1
Si cui iure bono sacer alarum obstitit hircus,
71.2
   aut si quem merito tarda podagra secat,
71.3
aemulus iste tuus, qui uestrum exercet amorem,
71.4
   mirifice est a te nactus utrumque malum.
71.5
nam quotiens futuit, totiens ulciscitur ambos:
71.6
   illam affligit odore, ipse perit podagra.
 
 
 
72.1
Dicebas quondam solum te nosse Catullum,
72.2
   Lesbia, nec prae me uelle tenere Iouem.
72.3
dilexi tum te non tantum ut uulgus amicam,
72.4
   sed pater ut gnatos diligit et generos.
72.5
nunc te cognoui; quare, etsi impensius uror,
72.6
   multo mi tamen es uilior et leuior.
72.7
qui potis est, inquis?  quod amantem iniuria talis
72.8
   cogit amare magis, sed bene uelle minus.
 
 
 
73.1
Desine de quoquam quicquam bene uelle mereri
73.2
   aut aliquem fieri posse putare pium.
73.3
omnia sunt ingrata, nihil fecisse benigne <est>,
73.4
   immo etiam taedet, <taedet> obestque magis,
73.5
ut mihi, quem nemo grauius nec acerbius urget,
73.6
   quam modo qui me unum atque unicum amicum habuit.
 
 
 
74.1
Gellius audierat patruum obiurgare solere,
74.2
   si quis delicias diceret aut faceret.
74.3
hoc ne ipsi accideret, patrui perdepsuit ipsam
74.4
   uxorem et patruum reddidit Harpocraten.
74.5
quod uoluit fecit, nam quamuis irrumet ipsum
74.6
   nunc patruum, uerbum non faciet patruus.
 
 
 
75.1
Huc est mens deducta tua, mea Lesbia, culpa,
75.2
   atque ita se officio perdidit ipsa suo,
75.3
ut iam nec bene uelle queat tibi, si optima fias,
75.4
   nec desistere amare, omnia si facias.
 
 
 
76.1
Si qua recordanti benefacta priora uoluptas
76.2
   est homini, cum se cogitat esse pium,
76.3
nec sanctam uiolasse fidem, nec foedere in ullo
76.4
   diuum ad fallendos numine abusum homines,
76.5
multa parata manent in longa aetate, Catulle,
76.6
   ex hoc ingrato gaudia amore tibi.
76.7
nam quaecumque homines bene cuiquam aut dicere possunt
76.8
   aut facere, haec a te dictaque factaque sunt.
76.9
omnia quae ingratae perierunt credita menti.
76.10
   quare cur tete iam amplius excrucies?
76.11
quin tu animo offirmas atque istinc te ipse reducis
76.12
   et dis inuitis desinis esse miser?
76.13
difficile est longum subito deponere amorem,
76.14
   difficile est, uerum hoc qua lubet efficias;
76.15
una salus haec est, hoc est tibi peruincendum,
76.16
   hoc facias, siue id non pote, siue pote.
76.17
o di, si uestrum est misereri, aut si quibus umquam
76.18
   extremam iam ipsa in morte tulistis opem,
76.19
me miserum aspicite et, si uitam puriter egi,
76.20
   eripite hanc pestem perniciemque mihi,
76.21
quae mihi subrepens imos ut torpor in artus
76.22
   expulit ex omni pectore laetitias.
76.23
non iam illud quaero, contra ut me diligat illa,
76.24
   aut quod non potis est, esse pudica uelit:
76.25
ipse ualere opto et taetrum hunc deponere morbum.
76.26
   o di, reddite mi hoc pro pietate mea.
 
 
 
77.1
Rufe mihi frustra ac nequiquam credite amice
77.2
   (frustra? immo magno cum pretio atque malo),
77.3
sicine subrepsti mi atque intestina perurens
77.4
   ei misero eripuisti omnia nostra bona?
77.5
eripuisti, eheu nostrae crudele uenenum
77.6
   uitae, eheu nostrae pestis amicitiae.
 
 
 
78.1
Gallus habet fratres, quorum est lepidissima coniunx
78.2
   alterius, lepidus filius alterius.
78.3
Gallus homo est bellus, nam dulces iungit amores,
78.4
   cum puero ut bello bella puella cubet.
78.5
Gallus homo est stultus, nec se uidet esse maritum,
78.6
   qui patruus patrui monstret adulterium.
 
 
 
78b.1
... sed nunc id doleo, quod purae pura puellae
78b.2
   sauia comminxit spurca saliua tua.
78b.3
uerum id non impune feres, nam te omnia saecla
78b.4
   noscent et qui sis, fama loquetur anus.
 
 
 
79.1
Lesbius est pulcer.  quid ni?  quem Lesbia malit
79.2
   quam te cum tota gente, Catulle, tua.
79.3
sed tamen hic pulcer uendat cum gente Catullum,
79.4
   si tria notorum sauia reppererit.
 
 
 
80.1
Quid dicam, Gelli, quare rosea ista labella
80.2
   hiberna fiant candidiora niue,
80.3
mane domo cum exis et cum te octaua quiete
80.4
   e molli longo suscitat hora die?
80.5
nescioquid certe est.  an uere fama susurrat
80.6
   grandia te medii tenta uorare uiri?
80.7
sic certe est: clamant Victoris rupta miselli
80.8
   ilia et emulso labra notata sero.
 
 
 
81.1
Nemone in tanto potuit populo esse, Iuuenti,
81.2
   bellus homo, quem tu diligere inciperes,
81.3
praeterquam iste tuus moribunda ab sede Pisauri
81.4
   hospes inaurata pallidior statua,
81.5
qui tibi nunc cordi est, quem tu praeponere nobis
81.6
   audes et nescis quod facinus facias?
 
 
 
82.1
Quinti, si tibi uis oculos debere Catullum
82.2
   aut aliud si quid carius est oculis,
82.3
eripere ei noli, multo quod carius illi
82.4
   est oculis, seu quid carius est oculis.
 
 
 
83.1
Lesbia mi praesente uiro mala plurima dicit:
83.2
   haec illi fatuo maxima laetitia est.
83.3
mule, nihil sentis?  si nostri oblita taceret,
83.4
   sana esset; nunc quod gannit et obloquitur,
83.5
non solum meminit, sed quae multo acrior est res,
83.6
   irata est.  hoc est, uritur et coquitur.
 
 
 
84.1
Chommoda dicebat, si quando commoda uellet
84.2
   dicere, et insidias Arrius hinsidias,
84.3
et tum mirifice sperabat se esse locutum,
84.4
   cum quantum poterat dixerat hinsidias.
84.5
credo, sic mater, sic liber auunculus eius,
84.6
   sic maternus auus dixerat atque auia.
84.7
hoc misso in Syriam requierant omnibus aures,
84.8
   audibant eadem haec leniter et leuiter,
84.9
nec sibi postilla metuebant talia uerba,
84.10
   cum subito affertur nuntius horribilis:
84.11
Ionios fluctus, postquam illuc Arrius isset,
84.12
   iam non Ionios esse, sed Hionios.
 
 
 
85.1
Odi et amo.  quare id faciam, fortasse requiris.
85.2
   nescio, sed fieri sentio et excrucior.
 
 
 
86.1
Quintia formosa est multis.  mihi candida, longa,
86.2
   recta est: haec ego sic singula confiteor.
86.3
totum illud 'formosa' nego: nam nulla uenustas,
86.4
   nulla in tam magno est corpore mica salis.
86.5
Lesbia formosa est, quae cum pulcerrima tota est,
86.6
   tum omnibus una omnis surripuit ueneres.
 
 
 
87.1
Nulla potest mulier tantum se dicere amatam
87.2
   uere, quantum a me Lesbia amata mea es.
87.3
nulla fides ullo fuit umquam <in> foedere tanta,
87.4
   quanta in amore tuo ex parte reperta mea est.
 
 
 
88.1
Quid facit is, Gelli, qui cum matre atque sorore
88.2
   prurit et abiectis peruigilat tunicis?
88.3
quid facit is, patruum qui non sinit esse maritum?
88.4
   ecquid scis, quantum suscipiat sceleris?
88.5
suscipit, o Gelli, quantum non ultima Tethys
88.6
   nec genitor Nympharum abluit Oceanus.
88.7
nam nihil est quicquam sceleris, quo prodeat ultra,
88.8
   non si demisso se ipse uoret capite.
 
 
 
89.1
Gellius est tenuis.  quid ni?  cui tam bona mater
89.2
   tamque ualens uiuat tamque uenusta soror
89.3
tamque bonus patruus tamque omnia plena puellis
89.4
   cognatis, quare is desinat esse macer?
89.5
qui ut nihil attingat, nisi quod fas tangere non est,
89.6
   quantumuis quare sit macer inuenies.
 
 
 
90.1
Nascatur magus ex Gelli matrisque nefando
90.2
   coniugio et discat Persicum aruspicium,
90.3
nam magus ex matre et gnato gignatur oportet,
90.4
   si uera est Persarum impia religio,
90.5
gratus ut accepto ueneretur carmine diuos
90.6
   omentum in flamma pingue liquefaciens.
 
 
 
91.1
Non ideo, Gelli, sperabam te mihi fidum
91.2
   in misero hoc nostro, hoc perdito amore fore,
91.3
quod te non nossem bene constantemue putarem
91.4
   aut posse a turpi mentem inhibere probro,
91.5
sed neque quod matrem, nec germanam esse uidebam
91.6
   hanc tibi, cuius me magnus edebat amor,
91.7
et quamuis tecum multo coniungerer usu,
91.8
   non satis id causae credideram esse tibi.
91.9
tu satis id duxti: tantum tibi gaudium in omni
91.10
   culpa est, in quacumque est aliquid sceleris.
 
 
 
92.1
Lesbia mi dicit semper male nec tacet umquam
92.2
   de me: Lesbia me dispeream nisi amat.
92.3
quo signo?  quia sunt totidem mea: deprecor illam
92.4
   assidue, uerum dispeream nisi amo.
 
 
 
93.1
Nil nimium studeo, Caesar, tibi uelle placere
93.2
   nec scire utrum sis albus an ater homo.
 
 
 
94.1
Mentula moechatur.  moechatur Mentula?  certe
94.2
   hoc est quod dicunt: ipsa olera olla legit.
 
 
 
95.1
Zmyrna mei Cinnae nonam post denique messem,
95.2
   quam coepta est, nonamque edita post hiemem,
95.3
milia cum interea quingenta Hortensius uno
95.4
   ...
95.5
Zmyrna cauas Satrachi penitus mittetur ad undas,
95.6
   Zmyrnam cana diu saecula peruoluent,
95.7
at Volusi annales Paduam morientur ad ipsam
95.8
   et laxas scombris saepe dabunt tunicas.
95.9
parua mei mihi sint cordi monimenta ...
95.10
   at populus tumido gaudeat Antimacho.
 
 
 
96.1
Si quicquam mutis gratum acceptumue sepulcris
96.2
   accidere a nostro, Calue, dolore potest,
96.3
quo desiderio ueteres renouamus amores
96.4
   atque olim missas flemus amicitias,
96.5
certe non tanto mors immatura dolori est
96.6
   Quintiliae, quantum gaudet amore tuo.
 
 
 
97.1
Non (ita me di ament) quicquam referre putaui,
97.2
   utrum os an culum olfacerem Aemilio:
97.3
nilo mundior hic nihiloque immundius illud,
97.4
   uerum etiam culus mundior et melior,
97.5
nam sine dentibus est.  hoc dentis sesquipedalis,
97.6
   gingiuas uero ploxeni habet ueteris;
97.7
praeterea rictum, qualem diffissus in aestu
97.8
   meientis mulae cunnus habere solet.
97.9
hic futuit multas et se facit esse uenustum.
97.10
   et non pistrino traditur atque asino?
97.11
quem siqua attingit, non illam posse putemus
97.12
   aegroti culum lingere carnificis?
 
 
 
98.1
In te, si in quemquam, dici pote, putide Victi,
98.2
   id quod uerbosis dicitur et fatuis:
98.3
ista cum lingua, si usus ueniat tibi, possis
98.4
   culos et crepidas lingere carpatinas.
98.5
si nos omnino uis omnes perdere, Victi,
98.6
   hiscas: omnino quod cupis efficies.
 
 
 
99.1
Surripui tibi, dum ludis, mellite Iuuenti,
99.2
   sauiolum dulci dulcius ambrosia.
99.3
uerum id non impune tuli, namque amplius horam
99.4
   suffixum in summa me memini esse cruce,
99.5
dum tibi me purgo nec possum fletibus ullis
99.6
   tantillum uestrae demere saeuitiae.
99.7
nam simul id factum est, multis diluta labella
99.8
   guttis abstersisti omnibus articulis,
99.9
ne quicquam nostro contractum ex ore maneret,
99.10
   tamquam commictae spurca saliua lupae.
99.11
praeterea infesto miserum me tradere amori
99.12
   non cessasti omnique excruciare modo,
99.13
ut mi ex ambrosia mutatum iam foret illud
99.14
   sauiolum tristi tristius elleboro.
99.15
quam quoniam poenam misero proponis amori,
99.16
   numquam iam posthac basia surripiam.
 
 
 
100.1
Caelius Aufillenum et Quintius Aufillenam
100.2
   flos Veronensum depereunt iuuenum,
100.3
hic fratrem, ille sororem.  hoc est, quod dicitur illud
100.4
   fraternum uere dulce sodalicium.
100.5
cui faueam potius?  Caeli, tibi, nam tua nobis
100.6
   perspecta est igni tum unica amicitia,
100.7
cum uesana meas torreret flamma medullas.
100.8
   sis felix, Caeli, sis in amore potens.
 
 
 
101.1
Multas per gentes et multa per aequora uectus
101.2
   aduenio has miseras, frater, ad inferias,
101.3
ut te postremo donarem munere mortis
101.4
   et mutam nequiquam alloquerer cinerem
101.5
quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum,
101.6
   heu miser indigne frater adempte mihi.
101.7
nunc tamen interea haec, prisco quae more parentum
101.8
   tradita sunt tristi munere ad inferias,
101.9
accipe fraterno multum manantia fletu
101.10
   atque in perpetuum, frater, aue atque uale.
 
 
 
102.1
Si quicquam tacito commissum est fido ab amico,
102.2
   cuius sit penitus nota fides animi,
102.3
me aeque esse inuenies illorum iure sacratum,
102.4
   Corneli, et factum me esse puta Harpocraten.
 
 
 
103.1
Aut sodes mihi redde decem sestertia, Silo,
103.2
   deinde esto quamuis saeuus et indomitus,
103.3
aut si te nummi delectant, desine quaeso
103.4
   leno esse atque idem saeuus et indomitus.
 
 
 
104.1
Credis me potuisse meae maledicere uitae,
104.2
   ambobus mihi quae carior est oculis?
104.3
non potui, nec, si possem, tam perdite amarem;
104.4
   sed tu cum Tappone omnia monstra facis.
 
 
 
105.1
Mentula conatur Pipleium scandere montem:
105.2
   Musae furcillis praecipitem eiciunt.
 
 
 
106.1
Cum puero bello praeconem qui uidet esse,
106.2
   quid credat, nisi se uendere discupere?
 
 
 
107.1
Si quicquam cupido optantique optigit umquam
107.2
   insperanti, hoc est gratum animo proprie.
107.3
quare hoc est gratum nobis quoque, carius auro
107.4
   quod te restituis, Lesbia, mi cupido,
107.5
restituis cupido atque insperanti, ipsa refers te
107.6
   nobis.  o lucem candidiore nota!
107.7
quis me uno uiuit felicior, aut magis † hac est
107.8
   optandus † uita dicere quis poterit?
 
 
 
108.1
Si, Comini, populi arbitrio tua cana senectus
108.2
   spurcata impuris moribus intereat,
108.3
non equidem dubito, quin primum inimica bonorum
108.4
   lingua exsecta auido sit data uulturio,
108.5
effossos oculos uoret atro gutture coruus,
108.6
   intestina canes, cetera membra lupi.
 
 
 
109.1
Iucundum, mea uita, mihi proponis amorem
109.2
   hunc nostrum inter nos perpetuum usque fore.
109.3
di magni, facite ut uere promittere possit
109.4
   atque id sincere dicat et ex animo,
109.5
ut liceat nobis tota perducere uita
109.6
   aeternum hoc sanctae foedus amicitiae.
 
 
 
110.1
Aufillena, bonae semper laudantur amicae:
110.2
   accipiunt pretium, quae facere instituunt.
110.3
tu quod promisti, mihi quod mentita inimica es,
110.4
   quod nec das et fers saepe, facis facinus.
110.5
aut facere ingenuae, aut non promisse pudicae,
110.6
   Aufillena, fuit; sed data corripere
110.7
fraudando officiis plus quam meretricis auarae <est>,
110.8
   quae sese toto corpore prostituit.
 
 
 
111.1
Aufillena, uiro contentam uiuere solo,
111.2
   nuptarum laus ex laudibus eximiis;
111.3
sed cuiuis quamuis potius succumbere par est,
111.4
   quam matrem fratres ex patre co<ncipere>.
 
 
 
112.1
Multus homo es, Naso, neque tecum multus homo<st qui>
112.2
   te scindat: Naso, multus es et pathicus.
 
 
 
113.1
Consule Pompeio primum duo, Cinna, solebant
113.2
   Maeciliam; facto consule nunc iterum
113.3
manserunt duo, sed creuerunt milia in unum
113.4
   singula.  fecundum semen adulterio.
 
 
 
114.1
Firmano saltu non falso Mentula diues
114.2
   fertur, qui tot res in se habet egregias,
114.3
aucupium omne genus, piscis, prata, arua ferasque,
114.4
   nequiquam: fructus sumptibus exsuperat.
114.5
quare concedo sit diues, dum omnia desint:
114.6
   saltum laudemus, dum modio ipse egeat.
 
 
 
115.1
Mentula habet †instar triginta iugera prati,
115.2
   quadraginta arui; cetera sunt maria.
115.3
cur non diuitiis Croesum superare potis sit,
115.4
   uno qui in saltu tot bona possideat,
115.5
prata, arua, ingentes siluas, altasque paludes
115.6
   usque ad Hyperboreos et mare ad Oceanum?
115.7
omnia magna haec sunt, tamen ipsest maximus ultro,
115.8
   non homo, sed uere mentula magna minax.
 
 
 
116.1
Saepe tibi, studiose, animo uenerante requirens
116.2
   carmina uti possem mittere Battiadae,
116.3
qui te lenirem nobis, neu conarere
116.4
   tela infesta <meum> mittere in usque caput,
116.5
hunc uideo mihi nunc frustra sumptum esse laborem,
116.6
   Gelli, nec nostras hinc ualuisse preces.
116.7
contra nos tela ista tua euitabimus acta,
116.8
   at fixus nostris tu dabis supplicium.