CIL 13.488 = CLE 1512 = Musa Lapidaria 204 Courtney (prope Augustam Ausciorum in Aquitania, saec. II post Christum natum?)
Quam dulcis fuit ista, quam benigna,
quae cum uiueret, in sinu iacebat
somni conscia semper et cubilis.
o factum male, Myia, quod peristi.
latrares modo, si quis adcubaret 5
riualis dominae, licentiosa.
o factum male, Myia, quod peristi.
altum iam tenet insciam sepulcrum,
nec seuire potes nec insilire,
nec blandis mihi morsibus renides. 10
2 cfr. Cat. 2.2 || 10 cfr. Cat. 2.4
_________________________________